Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 83  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod quilibet poterit feodum suum wayviare. Sed hoc intellegendum erit
[002] cum distinctione, quod si quis alium feoffaverit de centum libratis terræ
[003] per servitium unius denarii, terra sic data erit feodum donatoris quia inde
[004] feoffat, et similiter36 erit feodum feoffati, quia inde37 feoffatus est tenendi
[005] in feodo sibi et heredibus suis, et unde habito respectu ad feoffatum, feoffatus
[006] bene poterit wayviare feodum suum cum hoc sit ad commodum sui
[007] feoffatoris, et ad proprium incommodum suum. Feoffator autem hoc facere
[008] non potest quia si ita esset quod posset wayviare suum feodum pro minimo
[009] servitio, numquam warantiam faceret suo feoffato. Cum igitur feoffator
[010] medius hereditatem suam forisfecerit, succedit ei loco heredis suus feoffator
[011] superior velit nolit, et loco heredis defendet eum quem ille defendere
[012] teneretur38 cuius loco succedit.39 Quia sicut plures sunt heredes de herede
[013] f.24] in heredem propinqui et remoti, ita plures possunt esse tenentes
[014] per plura feoffamenta successive de tenente in tenentem, et plures domini
[015] capitales superiores erunt domini ultimi feoffati. Sed tamen quidam propinquiores,
[016] quidam1 remotiores, usque ad primum feoffatorem ascendendo,
[017] et ita erunt plures tenentes capitalis2 domini primi feoffatoris3 gradatim
[018] descendendo usque ad ultimum. Et sic erunt tenentes propinqui et4 remoti.
[019] Item revertitur terra ad donatorem per restitutionem, ut si tenens reddiderit
[020] et5 restituerit domino suum6 tenementum vel si illud wayviaverit,
[021] quod bene facere poterit imperpetuum. Et sic solvitur et evanescit homagium,
[022] et tale tenementum remanere poterit cum donatore homagio non
[023] obstante. Item revertitur terra data ad donatorem non pro7 defectu8 heredis
[024] vel propter feloniam, sed9 sicut ad heredem proximum feoffati, ut si pater
[025] communis ante mortem suam feoffaverit filium suum medium, vel frater
[026] antenatus fratrem postnatum,10 et talis obierit sine herede de se, terra data
[027] revertitur ad feoffatorem fratrem antenatum, uno modo sicut eschæta pro
[028] defectu heredum fratris11 sui postnati de corpore suo, alio modo sicut heres
[029] et frater suus antenatus. Sed quoniam homagium non evanescit nec extinguitur
[030] cum sint alii heredes cognati vel fratres, nec primogenitus propter
[031] homagium poterit esse heres et dominus, cum homagium expellat dominicum
[032] et retineat servitium, terra data remanere non poterit cum donatore
[033] si12 sit heres proximus ei qui petat. Si autem nullus sit omnino vel nullus
[034] qui petat, terra cum tali feoffatore remanebit. Item si quis alium feoffaverit
[035] et ille idem secundum, et secundus tertium, et ita in infinitum, et ille



Notes

36. sic, MG, CM.

37. ipse inde, V, OA, LA, OC, MG, MC.

38. tenetur, V, MG, MB; tenebatur, OB.

39. succedat, OB, MA.

1. et quidam, V, MB.

2. capitales, OC, MG, CM; capital., OA, OB, MA, Y, MC.

3. feoffatores, V, MA.

4. Om., OB, MB, Y.

5. Om., OB, MA.

6. suo, MA, MB.

7-8. propter defectum, MG, CM, Y.

9. et, OA, LA.

10. suum postnatum, V, LA, OC, OA, MC.

11. fratres, OA, LA, MG, CM, MC.

12. sed, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College