Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 82  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] reversa cum donatore remanebit, quia homagium si prius intervenerit,
[002] evanescit, nec ille ad quem res sic revertitur heres erit donatarii, nec ut
[003] heres vel quasi, nec pro herede nec loco heredis, nec factum donatarii
[004] warantizabit aliquo casu nisi tantum dotis constitutionem. Et hoc non in
[005] omni casu nisi cum sit pura donatio et non condicionalis nec modalis, ita
[006] quod expresse revocetur. <Et de hac materia inveniri poterit de termino
[007] Sancti Michælis anno regis19 Henrici tertio, incipiente quarto, comitatu
[008] Bedfordiæ, de Ricardo20 de Hare.21> Item revertitur terra data non pro
[009] defectu heredum tantum vel assignatorum, sed pro defectu heredum assignatorum
[010] de quibus nulla fit mentio in donatione, quod res data ad ipsos22
[011] descendat. Item revertitur terra data ad donatorem pro defectu heredum
[012] qualitercumque tenentes feoffati fuerint, pure, sub condicione, vel alio
[013] modo, si omnino nullus heres appareat et cum donatore remanebit. Et si
[014] dubitetur an sit heres, eodem modo donec sciatur si heres sit et quis sit
[015] heres, et in hoc casu erit donator pro herede. Item revertitur23 ad donatorem
[016] terra data24 non pro defectu heredum,25 sed quia ius et successio
[017] descendere non poterit ad heredes propter impedimentum perpetuum,
[018] sicut felonia antecessoris de qua convictus fuerit aliquo genere convictionis,
[019] et talis terra remanebit cum donatore ut eschæta sua. Et ille donator
[020] ad quem sic revertitur, habebitur loco heredis ad warantizandum omnia quæ
[021] felo26 gessit27 ante feloniam, dum28 voluit et potuit, dum tamen perfecta
[022] fuerit29 ante feloniam,30 sicut donatio vel ad terminum dimissio, quæ omnia
[023] f.23b] firma erunt et rata et irritari non poterunt, licet de termino videatur
[024] quod sic, quia videtur quod firmarius warantum non habeat de termino
[025] suo, sicut dici poterit de custodia. Sed re vera tenet talis dimissio, quia
[026] dominus capitalis non intrat ut custos, sed ut dominus et loco heredis. Ea
[027] vero quæ ante feloniam incepta fuerint31 et non perfecta, sed in faciendo,
[028] sicut in promissionibus et obligationibus et dotis constitutionibus, non
[029] valent post convictionem et condemnationem. Ea vero quæ post feloniam
[030] facta sunt vel imperfecta et in faciendo, numquam valebunt post condemnationem,
[031] nec tenebitur donator ad warantizandum licet sit loco heredis
[032] in quibusdam. Et sicut res sic data esse poterit eschæta32 donatoris in
[033] dominico, eodem modo poterit ei esse in homagio et servitio, quasi medio33
[034] inter ipsum et tenentem tenentis sui sublato de medio et loco cuius oportet
[035] eum34 succedere, velit nolit, quia homagium et servitium recusare non
[036] poterit: et sic erit loco heredis ei cui succedit, licet vulgariter35 dicatur



Notes

19. regni regis, OC, MG.

20-21. Luc. de Haye, MG, CM.

22. eos, MG, CM.

23-24. revertitur terra ad donatorem terra data, OA, LA, MC, CE.

25. heredis, OA, LA, MC, OC, CM.

26-27. fero gessi, OA, LA (fere), MC (fere corr. felo).

28-30. Om., OA, OB, MA, MB, CE, Y.

29. fuerint, LA, MG, MC.

31. fuerunt, V, OB, MB.

32. sicut eschæta, MG, CM.

33. medium, OB, MB.

34. eam, OA, LA, MG; ea, CM.

35. vulgaliter, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College