Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 81  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] debeat ad donatorem ex tacita condicione, et pacta incontinenti apposita
[002] insunt contractibus et legem dant eis et illos informant. Quæritur igitur
[003] cui parti standum erit. Quidam57 dicunt quod homagium præferri debet
[004] cum sit primus et principalis contractus et maritagium sit quasi accessorium.
[005] Alii vero quod58 maritagium debet præferri quia ut videtur terra
[006] data est propter affectionem mulieris et occasione maritagii, et videtur
[007] quod primum pactum debeat per posterius elidi. Sed melius est59 ut videtur
[008] quod homagium præferri debeat quod multis rationibus docere poterit.
[009] Item si dicatur, Do tali tantam terram per modum donationis ut filiam
[010] meam ducat in uxorem, vel per condicionem si filiam meam duxerit in
[011] uxorem, si ille cui talis facta fuit donatio aliam duxerit vel ad alia vota
[012] f.23] convolaverit, competit donatori repetitio etsi1 perfecta2 fuerit
[013] donatio, quia causa data et causa non secuta.3 Et unde si donator postquam
[014] talis aliam duxerit illum statim eiciat, eiectus per assisam novæ disseisinæ
[015] non recuperabit. Incontinenti enim videtur eici in ipso contractu, vel post
[016] contractum et post seisinam4 infra triduum vel quartum diem vel aliquantulum
[017] ulterius, sed cum causa. Et de hac materia habetis de itinere Abbatis
[018] de Radinge5 et Martini de Pateshilla6 in comitatu Leycestriæ,7 assisa
[019] novæ disseisine, si Robertus filius Mariæ.8 Sed non erit ita si talem duxerit
[020] in uxorem ut9 convenit, licet postmodum inter eos celebretur10 divortium,
[021] cum sit modo et11 condicioni satisfactum. Sed alio modo competit repetitio,
[022] et quod hoc apparet et secundum quod tales heredes habuerint vel non
[023] habuerint. Hæc de maritagio12 ad præsens dicta13 sufficiant14 exempli causa.

Quod maritagium revertitur pro defectu heredum.


[025] QUONIAM aliquando revertitur maritagium ad donatorem pro defectu
[026] heredum sive homagium intervenerit sive non, videndum igitur15 qualiter
[027] revertatur16 tam de maritagiis quam de aliis terris datis pro homagio et
[028] servitio. Et sciendum quod quandoque17 fit reversio ad donatorem pro
[029] defectu heredum per modum tacitum vel expressum, ut si terra data fuerit
[030] in maritagium vel bastardo. Item per condicionem tacitam vel expressam,
[031] tacitam, ut quamvis in huiusmodi donationibus nulla facta sit mentio de
[032] reversione, oportet tamen quod res data de necessitate revertatur ad donatorem,
[033] cum ius merum non habeat alium18 ad quem descendat. Et res sic



Notes

57. quidem, Y; quid., MSS. var.

58. dicunt quod, V, MB, CM.

59. Om., MG, CM.

1. etiam si, Y, CM; sed si, MG.

2. facta, MG, CM.

3. est secuta, V, CM.

4. scientiam, OA, LA, MC (corr. seisinam).

5. Ryding, Radinges, Radingis, Radighes, Radinge, MSS. var.

6. Pateshulla, MSS. var.

7. Norhamtoniæ, MG, CM.

8. Mariæ, LA, OC, MG, CM, MC; Martini, V; Mar., OA, OB, MA, MB, Y, CE.

9. nec, OB, MB.

10. fiat, MG, CM.

11. Om., OB, MA, MG, CM.

12. maritagiis, OA, LA, MC; maritag., MSS. var.

13. Om., V, OB, MB.

14. sufficiunt, V, MA, CE.

15. Om., MG, CM.

16. revertitur, MG, CM, Y.

17. aliquando, MG, CM.

18. alius, MA, MB, CE, Y, CM, V; sic, OA, LA, OC, OB, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College