Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 80  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] post mortem talis mulieris,37 sive maritata fuerit sive non, reverti debeat
[002] ad donatorem, nec ad heredes descendet, nec cum primo viro vel secundo
[003] per legem Angliæ38 remanebit, vel si ita39 data40 fuerit, scilicet ad se mari-
[004] f.22b] tandam, et tenenda sibi et heredibus suis generaliter, licet de
[005] corpore suo nullos habuerit, alii remotiores vocantur ad successionem. Si
[006] autem de corpore suo heredes habuerit tales aliis præferuntur, dum tamen
[007] terra remaneat primo vel secundo marito ad vitam per legem Angliæ. Si
[008] autem terra sic data fuerit in maritagium sibi et certis41 heredibus cum
[009] coartatione, scilicet qui de carne sua procreati fuerint, si tales42 defecerint,43
[010] statim revertetur terra44 data45 ad donatorem pro defectu heredis omnibus
[011] aliis heredibus exclusis. Si autem ita46 data fuerit tam viro quam uxori et
[012] eorum heredibus communibus, tales intelleguntur esse heredes qui de corporibus
[013] utriusque ipsorum communiter fuerint procreati, omnibus aliis
[014] heredibus separatis a successione exclusis. Et ideo si uxor a primo viro
[015] filiam procreaverit, et de secundo filium, filia ex primo viro in successione
[016] præferri debet filio ex secundo viro procreato, quod quidem esse non deberet
[017] si terra data esset uxori tantum et heredibus de corpore suo procreatis,
[018] et istis omnibus deficientibus revertitur47 terra ad donatorem, omnibus
[019] aliis exclusis ut prædictum est. Item dari poterit terra48 in maritagium tam
[020] viro quam uxori, habenda et tenenda prædictis49 viro et uxori et heredibus
[021] viri tantum, et quo casu vocantur tam alii heredes ipsius viri quos habuerit
[022] ex50 alia uxore quam51 remotiores. Si autem sic data fuerit viro et uxori et
[023] heredibus uxoris tantum, tunc vocantur ad successionem tam heredes uxoris
[024] de tali viro, sive masculi sive feminæ, quam de alio viro et remotiores,
[025] dum tamen masculi feminis præferantur. Si autem sic fiat donatio viro
[026] et uxori et eorum heredibus, de communibus heredibus dari52 intellegitur,
[027] scilicet de corpore ipsorum procreatis simul et progenitis53 et54 coniunctis.
[028] Item esto quod talis fiat donatio ut si dicat, Do tali viro tantam terram cum
[029] pertinentiis pro homagio et servitio suo, tenendam sibi et heredibus suis, et
[030] incontinenti adiciat in carta illa55 istam clausulam, et in liberum maritagium
[031] cum filia mea, videtur quod ista duo simul stare non possunt cum
[032] sint sibi ad invicem repugnantia: quia56 inde sequitur quod in primo casu
[033] debeat terra sic data remanere viro et heredibus suis quibuscumque, et in
[034] secundo casu tam uxori quam viro et eorum heredibus communibus et
[035] coniunctis, et si tales heredes non habuerint, quod terra sic data reverti



Notes

37. uxoris, OB, MA, MB, Y.

38. Anglicanam, V, OB, MB, Y; angl., MSS. var.

39. Om., MG, CM.

40. Om., OB, MB.

41. Om., MG, CM.

42-43. talis defecerit, MG, CM.

44-45. Om., OB, MB.

46. Om., MA; terra, CM; sic, V.

47. revertetur, V, MG, CM, OC; revertatur, MA.

48. Om., OB, MB.

49. Om., MG, CM.

50. de, OC, LA, MC.

51. quam tali uxore quam, OC, MG, CM.

52. dici, V; om., MG, CM (-- de comm. her. dari).

53-54. Om., OB, MB.

55. Om., OB, MB, MG, CM.

56. quod, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College