Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 79  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rum, ut si donator sic dederit retento sibi et heredibus suis servitio debito,
[002] et sic fiet servitium debitum sine16 homagio17 usque ad tertium heredem, et
[003] tertius heres extunc faciet homagium cum servitio de herede in heredem.
[004] Sed ante homagium factum et usque ad tertium heredem in utroque casu
[005] faciet vir fidelitatem et eius heredes vel uxor donatarii dum fuerit sine
[006] viro. Liberum autem maritagium dici non18 poterit dum tamen inde fiat
[007] servitium quale19 quale. Item nihilominus dici poterit liberum si inde solvantur20
[008] præstationes communes quæ non pertinent ad dominum feodi sed
[009] ad regem. Item nihilominus dici poterit liberum si inde præstentur21 auxilia
[010] rationabilia, sicut de filiabus maritandis et de22 faciendo militem, quæ pertinent
[011] ad personas quia23 libere tenent, et non ad tenementum quod tenetur
[012] libere. Item dari poterit terra ante matrimonium et post, tam viro pro24 se
[013] et heredibus suis, quam uxori pro25 se et heredibus suis, quam utrisque26 et
[014] eorum heredibus communibus, a patre vel matre vel alio parente uxoris,
[015] unde27 si contingat partitione fieri inter uxorem et sorores eius participes vel
[016] earum heredes de28 communi hereditate in partitione facienda, non venit in
[017] divisionem terra data viro per se, quia ipse feoffatus est sicut quilibet de
[018] populo, et ideo contribuere non tenetur. Sed terra data tam viro quam
[019] uxori, vel29 uxori30 per se, contribui debet secundum quosdam et indistincte,
[020] quod ego non approbo,31 cum mentio non habeatur de maritagio, et pro eo
[021] quod vulgariter32 dicitur quod maritagium cadit in partem. Videtur ergo33
[022] quod non aliud quam id quod datur ratione maritagii et affectione, et ideo34
[023] de facili posset dicere quis quod35 donatio simplex et pura cadit in partem
[024] sicut maritagium, quod quidem non dicitur. Restat ergo36 inquirendum ut
[025] videtur utrum terra sic data ad minus uxori ante matrimonium, data sit
[026] tali de causa, scilicet ad se maritandam, vel sicut cuilibet de populo, et
[027] quod nulla sit spes maritagii vel ob spem maritagii, et secundum hoc cadet
[028] donatio in partem vel non cadet. Diversimode vero datur terra in maritagium
[029] cum uxore, ut si dicat donator, Do tali filiæ meæ tantam terram ad se
[030] maritandam, nulla facta mentione de heredibus, videtur quod donatio talis
[031] tantum sit liberum tenementum et non feodum, et quod se non extendat
[032] ad heredes. Et unde sive liberos habuerit sive non, videtur quod statim



Notes

16. absque, OA, LA, OC, MC.

16-17. sive homagium, V.

16-17. sive homagium, V.

18. Om., V.

19. tale, V, CM, MG; om., MA.

20. solvuntur, OC, MG.

21. præstantur, MG, CM, MC.

22. Om., OB, MB.

23. quæ, V, MG, CM; quia, OA, LA, OC, OB, MA, MB, Y, CE, MC.

24. per, OA, OB, OC, LA, MB, MC, MG, CM, Y; pro, V, CE, MA.

25. per, OA, OB, OC, LA, MB, MG, CM, Y, MC; pro, V, CE.

26. utrique, CE, Y; utriusque, OB.

27. et unde, OA, LA, OC, MC, MG, CM.

28. in, MG, CM; et, MB; et de, MA.

29-30. Om., LA, OB, MA, MB, Y, MC.

31. approbabo, OB, MA.

32. vulgaliter, MSS. var.

33. autem, MG, CM.

34. adeo, OA, LA, MG, CM, CE, MC (corr. ideo).

35. quod non, OB, MB.

36. igitur, MA, OC, MC, LA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College