Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 78  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quinto decimo incipiente sexto decimo comitatu Salopiæ, de Rogero de2 la
[002] Zusche3 et Petronilla de Wyneslegha,4 quia servitium semper sequitur
[003] homagium, quamvis hoc sit ad damnum solventium. Et quid si in initio donationis
[004] maritagii liberi nulla sit carta confecta quæ in se contineat warantizationem
[005] expressam, nec homagium factum nec servitium, et contingat
[006] donatarium implacitari et heredes suos? Si donatorem maritagii et feoffatorem
[007] suum5 vocaverint6 ad warantum, quæritur an warantizare teneatur
[008] sine carta et homagio. Et verum est quod sic, quia femina per donatorem
[009] sic maritata, vel eius pueri et heredes si ipsa obierit erunt pro carta, et pro
[010] carta sufficiunt. <Liberum possit esse ex toto qui nullum omnino reddit
[011] servitium. Item omnino servitio obnoxium,7 scilicet ubi nullum servitium
[012] remittitur. Item liberum in parte et in parte non, ubi aliquod servitium excipitur
[013] in donatone et aliquod remittitur, ut si quis ita dederit in maritagium
[014] liberum tenementum salvo8 forinseco.> <Item poterit quis liberius dare
[015] quam ipse tenuerit per minus servitium, vel si ipse teneatur ad forinsecum
[016] domino capitali et feoffatori suo, ipse tenens poterit alium ulterius feoffare
[017] sine forinseco de toto vel de aliqua parte, quod si de aliqua parte, non tamen
[018] propter hoc mutatur districtio dominorum quin per9 totum facere possint
[019] districtionem, secundum iuris rigorem, sed de æquitate non. Ut si districtionem
[020] fecerit super feoffatum, perquirat sibi feoffatus per breve de medio
[021] super suum feoffatorem, et interim non cessabit districtio propter10 placitum
[022] de medio, quia si sic, tunc fieret11 iniuria capitali domino. Si autem
[023] super12 feoffatorem, bene facit, quia ipse tenetur suo feoffato ad warantiam.
[024] Item esto quod dominus capitalis donum sui tenentis confirmaverit suo
[025] feoffato, si tunc districtionem fecerit super feoffatum, feoffatus habet defensionem
[026] suam in manu sua, scilicet confirmationem. Si autem super feoffatorem
[027] tenentem suum, licet ipse nihil habeat in manu ad defensionem
[028] suam, cum13 iniuste petit servitium ab eo quod14 remisit suo feoffato, et sic
[029] esset confirmatio inefficax, si ab uno posset repetere quod alteri remisit. Et
[030] unde poterit dicere tenens feoffatori quod ipse respondere non tenetur,
[031] quia15 ex quo dominus capitalis suum factum et donum confirmat faciendo
[032] aliquid contra illud non poterit infirmare, quia confirmatio totum supplet
[033] defectum, et ita quod nullus eorum tenebitur ut confirmatio magis valeat
[034] quam pereat, et quod potius locum teneat quam nullum.>

Quod maritagium aliud liberum aliud non.


[036] EST autem maritagium servitio obligatum et oneratum quod non est libe-



Notes

2. Om., MSS. var.

3. Zuche, Souche, Suche, MSS. var.

4. Wynlesg., Willeslegha, Wymissag., Wymessegge, MSS. var.

5. Om., MG, CM.

6. vocaverit, V, OB, MB, CE, OC, MG, CM.

7. obnexum, MG, CM.

8. salvo inde, V; salvo tamen, MG.

9. secundum, MG, CM.

10. per, CM, MG.

11. fiet, MG, CM.

12. propter, MG, CM.

13-14. cum (tamen) minus repetit servitium ab eo qui, MG, CM.

15. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College