Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 77  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] terra dari possit in maritagium. Et sciendum quod terra datur aliquando
[002] ante sponsalia et propter nuptias a patre mulieris vel alio parente ipsi
[003] marito17 cum muliere aliqua, vel utrique simul, scilicet tali18 viro et uxori
[004] suæ, quod idem est, et eorum heredibus, vel alicui mulieri ad se maritandam,
[005] vel simpliciter sine aliqua mentione maritagii, quæ quidem donatio fieri
[006] poterit sicut cuilibet de populo. Sed si fiat mentio de maritagio, terra sic
[007] data dici poterit maritagium. Fit etiam talis donatio ante matrimonium
[008] contractum, aliquando in ipso contractu, aliquando post contractum. Est
[009] et19 alia donatio quæ fit a viro uxori in ipso contractu ad ostium ecclesiæ,
[010] quæ non dicitur proprie donatio immo dotis constitutio sive nominatio,
[011] secundum quod inferius dicetur in tractatu de dote. Terra20 vero quæ sic
[012] datur propter nuptias dicitur21 maritagium. Et est maritagium aliquando22
[013] liberum, scilicet ab omni servitio quietum, et aliquando servitio obligatum.
[014] Liberum autem maritagium dicitur ubi donator vult quod terra sic data
[015] quieta sit et libera ab omni seculari servitio quod ad dominum feodi possit
[016] f.21b] pertinere, et ita quod ille cui sic data fuerit nullum omnino inde
[017] faciat servitium usque ad tertium heredem, et usque ad quartum gradum,
[018] et23 ita quod tertius heres sit inclusivus. Gradus vero computandi sunt a
[019] primo donatario usque ad tertium heredem inclusivum, ut donatarius faciat
[020] primum gradum, et24 heres suus faciat secundum,25 et heres heredis tertium,
[021] et heres secundi heredis quartum, qui quidem tenebitur ad servitium, et
[022] facta computatione de heredibus, filius vel filia donatarii erit primus heres,
[023] et filius vel filia talium erit secundus, et filius vel filia secundi heredis erit
[024] tertius heres, qui tenetur26 ad homagium et servitium faciendum, et ita
[025] quod27 donatarius et duo heredes successive tali gaudeant28 libertate. Et
[026] videtur quod homagium ideo fieri non debeat propter reversionem ad donatorem
[027] si heredes defecerint. Sed quid si in tertio herede fiat29 homagium et
[028] ipse vel heredes sui sine heredibus decesserint? Videndum erit an alii30 sint
[029] heredes qui vix deficiunt infra quartum gradum, et si tales extiterint, ad
[030] eos revertetur maritagium pro defectu heredum recta linea descendentium.
[031] Si autem nullus talis inveniatur, vel si fuerint et defecerint, tunc pro defectu
[032] omnium illorum ad donatorem revertetur maritagium, et pro defectu
[033] heredum evanescit homagium. Item esto quod fiat homagium ante tertium
[034] heredem, quæritur an extunc teneatur ad servitium. Et verum est quod
[035] f.22] sic, ut probatur de termino Sancti Michælis anno regis1 Henrici



Notes

17-18. marito vel mulieri alii (alicui) vel utrique simul quia tali, MG, CM.

19. etiam, OC, MB; autem, V; om., MA, Y.

20-21. terra autem quæ sic datur dicitur, MG, CM.

22. aliud, LA, MG, MC, OC; aliquid, CM.

23. Om., V, OB, MB.

24-25. heres eius secundum, CM, MG (-- eius).

26. tenebitur, V, OB, MB, Y.

27. Om., OB, MA, MB, Y.

28. gaudent, V, OB, MA, MB, Y.

29. fit, V, OB, MB.

30. illi, MG, CM.

1. regni regis, V, OC, MA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College