Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 76  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tardus feoffatus fuit tenendi in feodo sine aliqua condicione,53 libere et
[002] f.21] pure, et statim incipit res data esse feodum,54 licet heredes vel
[003] assignati non existant, vel licet extiterint deficiant, quod non est in certis
[004] heredibus expressis et1 confirmatis2 ut supra. Sed qualiter obtinebit mulier
[005] dotem cum warantum non habeat, non magis3 quam ille warantum habere
[006] potest, cui per bastardum fit donatio, deficientibus heredibus et assignatis et
[007] legatariis? Respondeo quod ipsi amittunt pro defectu waranti quamvis
[008] teneant et sint in possessione. Sed qualiter recuperabit illa cum sit extra
[009] seisinam et sine waranto, ut videtur? Respondeo, habet quasi warantum
[010] illum ad quem terra sic data reverti debet, et maxime eo quod vir suus
[011] quamvis bastardus feoffatus fuit pure et sine condicione tenendi in feodo,
[012] et sic erit talis warantus dotis et non donationis. Et4 poterit esse ratio, quia
[013] ex5 necessitate6 statim post mortem talium donatariorum7 revertitur res
[014] data ad donatorem pro defectu heredis, qui warantizare deberet donum, et
[015] etiam dos non statim sed post tempus, et erit donator quasi heres et loco
[016] heredis pro defectu heredum, et in dote non erit aliqua exheredatio sicut
[017] in donationibus, et maxime hoc ideo quia ad donatorem post mortem
[018] uxoris erit reversura. Item esto quod duobus fratribus bastardis fiat donatio
[019] de aliqua re, tunc distinguendum erit utrum fiat illis duobus simul et in
[020] communi, vel cuilibet ipsorum separatim et per se. Si autem separatim et
[021] per se, et unus ipsorum8 moriatur sine heredibus vel assignatis, res data
[022] revertetur ad donatorem pro defectu heredis vel assignati, quia frater bastardus
[023] omnino extraneus est ei quoad successionem licet non quoad sanguinem.
[024] Si autem sic data fuerit tenenda in communi, et unus illorum decesserit
[025] sine herede vel assignato, frater eius bastardus succedet ei, non quidem
[026] iure successionis sed per9 ius11 accrescendi,10 secundum quod dicitur de
[027] concubina et pueris suis.12 Si autem uterque heredes habuerit, omnes simul
[028] teneant in communi nisi agere velint ad divisionem et partitionem. Si autem
[029] uterque sine heredibus et assignatis decesserit, vel si tales13 habuerit14 et
[030] defecerint,15 sic tota res data ad donatorem revertetur.

Si terra data fuerit in maritagium, videndum qualiter fiat donatio in maritagium.


[032] QUONIAM vero quandoque revertitur maritagium ad donatorem per condicionem
[033] tacitam vel expressam, ideo consequenter videndum16 qualiter



Notes

53. contradictione, V, CM.

54. in feodo, V, MA.

1. et non, OA, LA, MC, OB, MA, MB, Y.

2. nominatis, V, OC; constitutis, MG, CM; sic, CE.

3. maius, OA, LA, MC.

4. Om., OB, MB.

7. donatariorum, OC, Y, MA; donatorum, V, OA, LA, OB, MB, CE, MG, CM, MC.

5-6. Om., MG, CM.

8. eorum, V, CM; om., MG.

9-11. matrimonio accrescenti, CM; uno accrescenti, MG.

9-10. iure, V, OC.

12. Om., OB, MB, V.

13-14. tales habuerint, OA, LA, OC, CE, MC.

14-15. habuerit vel decesserit, MA.

16. dicendum est, V, MB, OB (erit).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College