Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 75  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sive creditor præsens sit sive non. Sed quæro an creditor pecunia suo36 die
[002] non soluta statim habeat liberum tenementum. Habet si fuerit in possessione:
[003] si autem extra, habet actionem ex conventione.

Si terra data fuerit bastardo per se vel in maritagium.


[005] QUONIAM terra data bastardo in maritagium sicut aliis vel bastardo per
[006] se, in se tacitam habet condicionem vel expressam de reversione, ideo
[007] videndum37 si terra data fuerit in maritagium bastardo cum aliqua muliere,
[008] aut datur ipsis et eorum heredibus communibus, aut heredibus ipsius uxoris
[009] tantum, in quo casu revertitur ad donatorem, si defecerint heredes communes
[010] per modum tacitum donationis. Si autem sit38 heredibus uxoris,
[011] tunc si heredes habuerit39 de bastardo, remanebit terra eorum heredibus
[012] communibus, quia tales erunt heredes uxoris quamvis communes. Si autem
[013] communes40 defecerint, tunc descendet41 terra sic data aliis heredibus ipsius
[014] uxoris42 de altero viro vel a latere venientibus. Item esto quod data fuerit
[015] terra illa alicui bastardo per se sine uxore, et tunc addatur, ei et heredibus
[016] suis tantum, vel ei et assignatis suis. Si ei et heredibus suis tantum, tunc
[017] deficientibus heredibus sive homagium intervenerit sive non, erit terra illa
[018] eschæta dominorum pro defectu heredum, et cum tali domino remanebit
[019] non obstante homagio, quia homagium evanescit heredibus deficientibus
[020] ubique. Si autem facta fuerit bastardo et heredibus suis vel assignatis, vel
[021] cui assignare voluerit, tunc si in vita sua43 terram44 assignaverit hora congrua
[022] et tempore competenti, ac si faceret donationem et eodem modo, valebit
[023] assignatio et donatio quamvis heredes de corpore suo defecerint, quod
[024] quidem facere non posset deficientibus de corpore suo heredibus procreatis,
[025] nisi hoc ei permissum esset per condicionem et45 modum donationis. Et
[026] notandum quod in favorem bastardorum primo inventa fuit assignatio,
[027] unde quidem46 sive facta47 fuerit donatio bastardo et heredibus, vel bastardo
[028] et heredibus et48 assignatis, si heredes non habuerit vel assignatos hora congrua
[029] non fecerit, terra sic data, non obstante homagio, revertetur49 ad
[030] ipsum donatorem, et cum eo remanebit pro defectu heredum et assignatorum.

De dote uxoris bastardi.


[032] SED de dote mulieris quid fiet in hoc casu ex quo50 warantum non habet de
[033] dote sua, cum nec51 appareat heres nec assignatus nec etiam legatarius, si
[034] forte legatum fuerit, sicut in burgagiis? Mulier in52 omnibus istis casibus
[035] dotem obtinebit quamvis waranti non existant, quia vir suus quamvis bas-



Notes

36. sua, MSS. var.

37. videtur, MG, CM.

38. fit, V, OB, MA; sint, MG, CM.

39. fuerint, MG, CM.

40. omnes, MG, CM.

41. descendit, V, OB, MB; descendat, MG, CM.

42. Om., OB, MB.

43. Om., OB, MB.

44. terram illam, V, OB, MB.

45. et per, V, OB.

46. quidam, MC, OA, LA, OC.

47. Om., OB, MB.

48. vel, OB, MA, MB, CE, Y.

49. revertitur, V, OB, MA, MB, Y.

50. qua, OA, LA.

51. non, MG, CM.

52. Om., OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College