Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 74  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] minus et feoffamentum incipiant17 eodem tempore, licet simul stare non
[002] possunt,18 nec paribus passibus incedant, unum eorum præcedit19 et stat et
[003] aliud est in pendenti, quousque existat condicio vel non existat. Si autem
[004] non20 existat condicio terminatur utrumque, scilicet tenementum cum termino
[005] vel feodum, et e contrario. Si autem existat condicio statim desinit
[006] esse terminus, et feodum vel tenementum quod ab initio incepit et in pendenti
[007] extitit, iam firmum remanet et tenet, et terminus evanescit, et e contrario,
[008] et sic nocet heredibus antecessorum conventio ex condicione. Poterit
[009] enim quis renuntiare pro se et suis iuri quod pro21 se22 introductum est, et
[010] ideo heredi23 non infertur iniuria sed damnum, ex quo talis conventio placuit
[011] antecessori, quia scienti et volenti non fit iniuria: et ita condicio sive conventio
[012] vincit legem. Quod autem dicitur in præcedentibus quod potest quis
[013] renuntiare pro se et suis heredibus his quæ pro se24 introducta sunt, non
[014] potest tamen renuntiare his quæ pro aliis introducta sunt, secundum quod
[015] inferius dicetur de exceptionibus in titulo de prohibitionibus. Item esto
[016] quod aliquis dimiserit terram aliquam ab initio in vadium et sub condicione,
[017] ita ut25 si pecunia suo26 die soluta non fuerit, quod terra pignori data
[018] remaneat27 creditori. Et in hoc casu si pecunia suo28 die soluta non fuerit,
[019] remanebit terra sic impignorata ipsi creditori per condicionem ex voluntate
[020] debitoris suppositam, et sic erit si unica et certa dies apponatur. Sed esto
[021] quod quis pecuniam ita credat reddendam ad plures terminos, et quod si
[022] debitor29 in aliquo istorum terminorum in solutione defecerit,30 quod res
[023] impignorata remaneat creditori. Cessatum31 in primo termino, paratus est
[024] tamen debitor satisfacere in ultimo termino vel ante de toto, quæritur an
[025] teneat condicio. Videtur quod sic, quia non est32 satisfactum condicioni
[026] secundum quod convenit, quia in tempore est plus et minus, et est verum.
[027] Sed esto quod debitor ita respondeat quod ad diem suum venit paratus33
[028] satisfacere et pecuniam solvendam obtulerit sub testimonio proborum et
[029] legalium hominum, qui hoc dicant sub testimonio visus sui, qui viderunt34
[030] f.20b] pecuniam numeratam quacumque hora diei, cum tota dies cedat35
[031] debitori, liberatur debitor. Et unde oportet creditorem quod qualibet hora
[032] diei se exhibeat ad recipiendum et sui copiam faciat, et ita quod nihil sit
[033] quod sibi debeat imputari. Si autem debitor sit in mora creditore præsente,
[034] amittet debitor, vel si præsens fuerit et pecuniam non habuerit. Idem erit



Notes

17. incipiunt, V, OB, MB.

18. possint, OB, MB, MG.

19. præcedat, OB, MA.

20. Om., OB, Y (+ non).

21-22. Om., MG, CM.

23. Om., OB, MA, MB, Y.

24. se et pro suis heredibus, MG, CM, Y (-- pro), V (-- pro).

25. quod, V, MB, MG, CM.

26. sua, OA, LA, OB, MB, CE, MC.

27. remanet, OA, LA, MC.

28. sua, MSS. var.

29-30. creditor in solutione in aliquo illorum defecerit, MG, CM.

31. si cessatum sit, Y; cessatum est, OC, MG, CM.

32. non satisfactum, LA, OB.

33. Om., OB, MB.

34. videant, MG, CM.

35. cedit, V, MG, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College