Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 73  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sequente, ut si dicam, Do tibi hanc rem quia38 mihi bene servies, adhuc erit
[002] illud idem dicendum. Si autem addatur condicio in causa subsequente erit
[003] donatio in pendenti, ut si dicam, Do tibi terram hanc si bene mihi servieris,
[004] et pura erit et perfecta donatio, resolvitur tamen sub condicione, si servitium
[005] bonum non fuerit subsecutum, in pendenti erit donec sciatur utrum
[006] existat condicio vel non existat.

Quod condicio impedit descensum ad proprios heredes.


[008] ITEM poterit condicio impedire descensum ad proprios heredes contra ius
[009] commune, ut si dicam, Concedo tibi tantum terræ ad terminum decem
[010] annorum, et post terminum revertatur ad me terra illa, et si infra terminum
[011] illum decem annorum decessero, concedo pro me et heredibus meis quod
[012] terra illa tibi remaneat ad vitam tuam vel in feodo: et sic facit condicio liberum
[013] tenementum et feodum, et tollit condicio heredibus assisam mortis
[014] antecessoris, quia si illi prima facie habeant directam actionem, firmarius
[015] tamen habebit ex conventione exceptionem. Item quod fuit ab initio liberum
[016] tenementum et ad vitam per conventionem poterit mutari in39 terminum,40
[017] ut si aliquis concedat alteri terram ad vitam fieri poterit inter eos
[018] condicio, quod si tenens infra certum terminum obierit, quod heredes tenen-
[019] f.20] tis vel assignati vel sui executores possint1 terram sic datam tenere
[020] usque ad certum terminum post2 mortem3 ipsius tenentis, et ita facit condicio
[021] de termino liberum tenementum, et e contrario, et dat exceptionem
[022] contra veros4 dominos et eorum heredes. Item eodem modo dat exceptionem
[023] contra assisam novæ disseisinæ, ut5 supra6 de necessariis inveniendis satis7
[024] dictum est. Item dat exceptionem creditori contra debitorem, verum dominum
[025] et eius heredes, si inter eos8 convenerit9 ab initio quod si pecunia suo
[026] die soluta non fuerit, quod terra in vadium data remaneat10 creditori et suis
[027] heredibus, ut infra de assisa mortis antecessoris de herede Johannis Dacy.11
[028] Item dat exceptionem contra veros heredes et contra assisam mortis antecessoris,
[029] si sit qui dicat cum peregre sit profecturus,12 Concedo A. talem terram
[030] meam ad terminum certum, sicut cruce signatorum, et ita quod si
[031] rediero, restituet mihi terram meam, et si in itinere mortuus fuero vel non
[032] rediero, remaneat13 A.14 terra illa in feodo. Et si existat condicio quod talis
[033] non redierit, et heres petat per assisam mortis antecessoris, obstabit ei
[034] exceptio condicionis. Et ita mixta erit donatio, scilicet feoffamentum cum
[035] termino, et unum habent15 principium, licet exitum diversum, et cum16 ter-



Notes

38. ut, MG, CM.

39-40. interim, OB, MA.

1. possunt, V, MA, CM.

2-3. Om., MG, CM.

4. proprios, MG, CM.

7. Om., OB, MA; ut, MB.

5-6. et sic, MG, CM.

8. Om., OB; ipsos, MA, MB.

9. convenit, MG, CM.

10. remanebit, MG, CM.

11. Daci, Bacy, Daky, Day, Way, Lascy, MSS. var.

12. profectus sit, MG, CM.

13. remanebit, V, OB, MB.

14. Om., MG, CM; ad A., MB; et, MC.

15. habuit, MG, CM.

16. tunc, V; tamen, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College