Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 70  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] primo qui decepit,47 ut48 ad minus teneatur ad interesse, si habeat unde.
[002] Si autem nihil, tunc recurrendum erit ad feoffatum de consilio curiæ, non
[003] de iure, et sic incidunt in donationem illi quatuor contractus innominati,49
[004] scilicet, Do ut facias, Facio ut des, Facio ut facias, Do ut des. Et sic poterit
[005] sequi donatio ex causa præcedente vel ex causa subsequente, secundum
[006] prædictos contractus, facit enim modum ut, si condicionem, quia causam.
[007] Et50 unde versus, Scito quod ut modus est,51 si condicio, quia causa. Item
[008] poterit pluribus52 fieri donatio per modum, simul et successive, ut si quis
[009] plures habuerit53 filios, et sic fecerit donationem primogenito et dicat, Do
[010] A. filio meo primogenito tantam terram etcetera, tenendam sibi et heredibus
[011] suis de corpore suo procreatis, et si tales heredes non habuerit, vel si
[012] habuerit et defecerint, tunc terram illam do B.54 filio meo postnato, et volo
[013] quod terra illa ad ipsum B. revertatur, tenenda55 sibi et heredibus suis quos
[014] de corpore suo procreatos habuerit, et si nullos tales habuerit, vel si habuerit
[015] et defecerint, tunc volo et concedo pro me et heredibus meis quod prædicta56
[016] terra revertatur ad C. tertium filium meum, habenda et tenenda sibi
[017] et heredibus suis de corpore suo procreatis, et sic de pluribus. Et si prædicti
[018] A., B., C., sine talibus heredibus de corpore suo procreatis decesserint,
[019] tunc volo quod prædicta terra revertatur ad me et ad alios heredes meos,
[020] quod quidem fieret sine expressione per tacitam condicionem, nisi donator
[021] aliud inde ordinaret. Item si largius fiat donatio, ut si dicatur, Do tibi
[022] tantum terræ etcetera, habendum57 et tenendum58 tibi et heredibus tuis, vel
[023] cui dare vel assignare59 in vita vel in morte legare volueris,60 valet donatio
[024] propter voluntatem et consensum donatoris quamvis contra legem terræ
[025] fieri videatur, et unde si legatarius primam habuerit61 seisinam, si heres
[026] petat per assisam, legatarius contra assisam competentem habebit exceptionem
[027] de modo donationis. Si autem legatarius extra seisinam petat ex
[028] f.19] causa testamentaria in foro ecclesiastico, obstabit ei regia prohibitio
[029] ne1 iudices ecclesiastici iudicarent, quia2 non haberent3 iurisdictionem
[030] neque coertionem ad iudicium suum exequendum. Si autem in foro seculari
[031] agere voluerit quamvis hoc sit inauditum, bene poterit per breve formatum,
[032] cum possit quis renuntiare his quæ pro se et suis4 fuerint introducta sine
[033] præiudicio aliorum. Est quædam donatio omnino sub modo secundum quod



Notes

47. decipit, MA, MB, Y.

48. Om., MG, CM.

49. nominati, OA, OB, MA, MB, CE, LA, MC.

50. Om., MSS. var.

51. Om., OA, LA, CM.

52. pluribus modis fieri, CM, Y.

53. habeat, V; habuit, Y; haberet, CM.

54. Om., OB, MA, MB.

55. tenendam, OA; tenendi, OB.

56. Om., MG, CM.

57-58. Om., OA, OB, MA, MB, Y, CE.

59. assignare voluerit, OB.

60. Om., OA, OB, LA, MA, MB, MC, HA; voluerit, CM; in vita volueris vel in morte, CE.

61. habuit, MSS. var.

1. et, OA, CE; et si, MG, CM, LA, HA (corr. et ne), MC (corr. ne).

3. habent, V, MA.

2-3. quod non haberet, MG, CM (-- non).

4. pro suis, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College