Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 71  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prædictum est de quatuor generibus contractuum, scilicet, Do ut des, ut si
[002] dicatur, Do tibi digestum ut des mihi codicem, ut5 si digestum tradidero,
[003] teneris mihi ad codicem tradendum. Vel si dicam, Do tibi ut facias, id est,
[004] do tibi codicem ut facias mihi scribi digestum. Vel, Facio ut des, scilicet,
[005] facio tibi domum ut des mihi codicem:6 vel, Facio ut facias, id est, facio tibi
[006] aulam ut tu facias mihi cameram. Istæ donationes consistunt sub modo et
[007] obligant contrahentes. Ita quod si dedero vel facero, tu teneris ad dandum
[008] vel faciendum secundum quod convenit. Sed non ut repetere7 possim quod
[009] dedi, si tu non vis facere quod promisisti. Sed8 ad hoc tantum agere possum
[010] quod tu facias, nisi aliter convenerit ab initio. Poterit enim huic donationi
[011] sub modo adici condicio ab initio, ut si dicam, Et si non dederis vel9 feceris
[012] quod convenit, quod ego repetere possim10 quod dedi, vel impensas factas
[013] circa rem quas feci, alioquin autem non.

Si fiat donatio sub condicione.


[015] FIERI autem11 poterit donatio sub condicione sive modo,12 ut si dicam, Do
[016] tibi rem istam si ita factum sit vel non factum, et si13 conferatur condicio
[017] in futurum,14 licet præsentia et præterita non sint in pendenti sicut futura,
[018] quia statim condicio infirmat15 obligationem, vel omnino non differt. Tunc
[019] autem est condicio possibilis aut impossibilis. Si autem possibilis et potestativa,
[020] ut si dicam, Do tibi talem rem si dederis mihi decem, valet donatio,
[021] et suspenditur donec existat condicio. Ut si tu16 petas rem, excipere possum
[022] quod tu mihi decem non dederis. Item si condicio fuerit impossibilis, ut si
[023] dicam, Do tibi istam rem si cœlum digito tetigeris, non valet donatio, et
[024] pro non adiecta habeatur condicio. Item non valet donatio ab initio sed est
[025] in pendenti in alterius potestatem collata condicione, ut si dicam, Do tibi
[026] hanc rem si Titius voluerit, vel arbitratus fuerit, vel quid tale fecerit, quia
[027] nisi hoc fecerit, donatio non valebit. Item si condicio casualis fuerit, ut si
[028] dicam, Do tibi talem rem si17 navis venerit ex Asia, vel si Titius consul factus
[029] fuerit, erit donatio in pendenti quia huiusmodi donationes18 dependent
[030] ex insidiis fortunæ. Si autem condicio fuerit mixta et disiunctiva, ut si in
[031] parte fuerit potestativa et in parte casualis, ut si dicam, Do tibi hanc rem
[032] si mihi decem dederis, sufficit unum istorum adimpleri. Sed si plures condiciones
[033] ascriptæ sint donationi coniunctim, ut si dicatur, Si illud et illud factum
[034] sit, omnibus est parendum, si divisim, ut prædictum est, cuilibet vel
[035] alteri eorum satis est obtemperare. Item condicionum alia expressa et fit
[036] verbis negativis, ut si dicatur, Si Titius heres non sit tu heres esto, vel si



Notes

5. et, V, Y.

6. codicem, V, MB; C. (centum?), OA, OB, OC, MA, MG, CE, LA, CM, Y, MC.

7. petere, MG, CM.

8. si, V, OB.

9. vel non, V, CM.

10. possum, V, MA, HA, Y.

11. etiam, LA, OC, MC, MG; non, CM.

12. sub modo, OB, MB.

13. Om., OB, CM, MB.

14. futuro, MG, CM.

15. confirmat, OB, MB.

16. Om., MG, CM.

17. ut si, OB, MB.

18. condiciones, OA, OC, LA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College