Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 69  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] res data liberum tenementum, et revertetur ad donatorem, omnibus aliis
[002] heredibus exclusis, cum non sit condicioni satisfactum, et sic adiungitur condicio
[003] cum modo. Item fieri poterit donatio viro et uxori simul, et heredibus
[004] uxoris tantum per modum donationis, et eodem modo viro et uxori et heredibus
[005] viri tantum. Item viro et uxori et heredibus communibus si29 tales extiterint,
[006] vel si30 non extiterint, tunc heredibus eius qui alium supervixerit. Item
[007] fieri possunt donationes sub modo et adiecta condicione, ut si dicat quis, Do
[008] tali tantam terram etcetera, ut det mihi tantum, vel ut31 inveniat mihi necessaria,
[009] talis donatio etsi non sit omnino gratuita, tamen simplex est et pura,
[010] et si sequatur traditio revocari non poterit, sed ille qui tradidit ad hoc agere
[011] poterit tantum, quod ille qui accepit32 teneat ei conventionem et faciat quod
[012] promisit. Si autem tali donationi33 sit statim condicio apposita in initio
[013] donationis, quod nisi accipiens tradenti teneat quod convenit statim liceat
[014] sibi34 se ponere in terram illam, et tenere sibi et heredibus suis quiete de
[015] ipso accipiente et heredibus suis, si postmodum se posuerit in seisinam ille
[016] tradens, et ille qui accepit35 arramaverit super eum assisam novæ disseisinæ,
[017] imprimis inquirendum36 erit an ille qui tenementum accepit invenerit
[018] f.18b] tradenti ita sufficienter necessaria quod inde contentus esse deberet.
[019] Si autem non, cadit assisa, si autem sic, per assisam recuperabit. Si
[020] autem necessaria sufficienter non invenerit, et tradens in seisinam se ponere
[021] non possit per prædictam condicionem, dabitur ei actio ex condicione ad
[022] seisinam suam rehabendam, nisi37 si38 in possessione esset per se posset se
[023] tueri in possessione sua per exceptionem conventionis. Sed quid si ille qui
[024] recepit tali modo terram ulterius dederit alteri cum sit39 paritum condicioni?
[025] Quæritur si ille qui tradidit possit talem eicere cum illum non tangat
[026] conventio. Videtur prima facie quod sic, quia videtur quod ipsa res
[027] obligata sit cum persona et ad nullum transferri poterit nisi cum suo onere,
[028] et ideo videtur quod si fuerit eiectus, quamvis sine iudicio, non recuperabit.
[029] Sed re vera obligatio ista personalis est, et inter certas personas contrahitur,
[030] nec alias personas ligat, nisi tantum illas inter quas fit40 contractus,
[031] nec expressum est de quo tenemento inveniri debeant41 necessaria, non42
[032] magis de isto43 quam de illo,44 et ideo tenementum non obligatur neque
[033] oneratur. Qualiter ergo prospiciendum erit quærenti cum sic feoffatum
[034] eicere non possit, nec se ponere in seisinam secundum conventionem, nec45
[035] contra ipsum agere ex conventione?46 Agendum erit igitur ut videtur cum



Notes

29. tantum si, OB, MB.

30. Om., MG, CM.

31. Om., OB, MB.

32. accipit, V, OB, MB, Y.

33. condicioni, MG, CM.

34. Om., OB, MB.

35. accipit, V, OB, MA, MB, MG, Y.

36. quærendum MG, CM.

37. ubi, MSS. var.; ut, HA.

37-38. si vero, V; nisi, OB, MA, MB.

37-38. si vero, V; nisi, OB, MA, MB.

39. non sit, V, LA, MG, CM; sit, OA, OB, OC, MB, MC, CE, Y, (MA + non).

40. tantum sit, V, MB; tantum fit, OB; sit, HA; fuit, Y.

41. debeat, MA, MB; debent, V.

42-43. non tangit plus de isto, MB, OB (-- de).

44. quam de alio, OB, MB, MG, CM.

45-46. Om., OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College