Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 68  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cium aliorum. Et semper poterit donatarius de re data facere quidquid
[002] voluerit, cum sit sua omnino, nisi specialiter contineatur in carta quod non
[003] possit.> Item sicut8 ampliari possunt heredes, ut9 prædictum est, ita coartari
[004] poterunt10 per modum donationis, quod omnes heredes generaliter ad
[005] successionem non vocantur. Modus enim legem dat donationi, et modus
[006] tenendus est etiam11 contra20 ius14 commune et contra legem, quia modus
[007] et conventio vincunt legem. Ut si dicatur, Do tali15 tantam terram cum pertinentiis
[008] in tali villa, habendam et tenendam sibi et heredibus suis quos de
[009] carne sua et uxore sibi desponsata procreatos habuerit. Vel sic, Do tali et
[010] uxori suæ tali, vel cum tali filia mea etcetera, habendam et tenendam sibi
[011] et heredibus suis16 de carne talis uxoris vel filiæ exeuntibus vel procreatis
[012] et17 procreandis. Quo casu cum18 certi heredes exprimantur in donatione,
[013] videri poterit quod tantum fit19 descensus ad ipsos heredes communes per
[014] modum in donatione appositum, omnibus aliis heredibus a successione penitus
[015] exclusis, quia hoc voluit donator. Et unde si huiusmodi heredes procreati
[016] fuerint, ipsi tantum vocantur ad successionem, et si taliter feoffati20
[017] aliquem ulterius inde feoffaverint,21 tenet feoffamentum, et heredes tenentur
[018] ad warantiam, cum ipsi nihil clamare possint nisi ex successione et
[019] descensu parentum, quamvis quibusdam videatur quod ipsi feoffati sint
[020] cum parentibus, quod non est verum. Si autem nullos tales heredes habuerint,22
[021] revertetur terra illa ad donatorem per condicionem tacitam, etsi23
[022] nulla fit24 mentio in donatione quod revertatur, vel expressam, si mentio in
[023] donatione habeatur: et ita erit si heredes aliquando extiterint et defecerint.
[024] Sed in primo casu ubi nullus extiterit, semper erit res data donatario
[025] liberum tenementum et non feodum. In secundo vero25 casu quousque inceperint
[026] heredes esse erit liberum tenementum, cum autem inceperint esse
[027] incipit liberum tenementum esse feodum, et cum desierint esse desinit esse
[028] feodum, et iterum incipit esse liberum tenementum, et ita numquam erit
[029] ibi dotis exactio nisi pura sit donatio, quod26 de reversione expressa non27
[030] fiat mentio. Item esto quod sic dicatur in donatione, Do tali tantam terram
[031] cum pertinentiis etcetera habendam et tenendam sibi et heredibus suis, si
[032] heredes de corpore suo procreatos habuerit. Si tales heredes extiterint,
[033] quamvis defecerint, generaliter vocandi sunt omnes in infinitum, quia satisfactum
[034] est condicioni.28 Si autem nullus talis procreatus fuerit semper erit



Notes

8. si, MB, MG, CM; sic, OB.

9. sicut, V, MB.

10. possunt, MG, CM.

11. Om., V, MG.

11-14. Om., OB.

11-14. Om., OB.

15. tibi, MG, CM.

16. ipsorum, LA, MC, MG; eorum, CM.

17. vel, V, OB, MA.

18. Om., OB, MB, MA.

19. sit, OB, MA, MG, CM.

20. feoffatus, V, MB, Y.

21. feoffaverit, V, MA, MB, Y.

22. habuerit, V, OB, MB, Y.

23. etiamsi, V, Y; nisi, LA; si, HA, MC (+ et).

24. sit, MSS. var.

25. Om., V, OB, MA, MB, Y.

26. quia, V, CM.

27. numquam, V; om., MG, CM.

28. donationi, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College