Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 67  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de successionibus. Item augere poterit donationem et facere alios quasi
[002] heredes, licet re vera heredes non sint, ut si dicat in donatione, habendam
[003] et tenendam tali et heredibus suis, vel cui dare vel assignare voluerit:
[004] et ego et heredes mei warantizabimus eidem tali et heredibus suis, vel cui
[005] terram illam dare voluerit vel assignare, et eorum heredibus contra omnes
[006] gentes. Et quo casu si donatarius terram illam dederit vel assignaverit,
[007] si donatarius vel23 heredes sui defecerint, donator et heredes sui incipient24
[008] esse loco25 donatarii et heredum suorum, et pro herede donatarii erunt
[009] quoad warantizandum assignatis et eorum heredibus, per clausulam contentam
[010] in carta primi donatoris, quod quidem non esset nisi mentio fieret
[011] de assignatis in prima donatione. Sed quamdiu primus donatarius superstes
[012] fuerit vel eius heredes, ipsi tenentur ad warantiam,26 et non primus donator.
[013] <Notandum quod bene poterit donator ab initio in principio donationis
[014] legem ponere donationi suæ, et de voluntate sua rem datam exonerare
[015] ad commodum ipsius donatarii et contra legem terræ dum tamen hoc non
[016] sit in præiudicium aliorum, ad quos nihil pertinet de eorum contractu.
[017] f.18] Ut si terram dederit pro minori servitio quam ipse tenuerit de
[018] domino et feoffatore suo, dum tamen factum suum warantizare possit de
[019] proprio, ne domino capitali præiudicetur de servitio suo, licet terram datam
[020] sibi habuerit obligatam. Poterit tamen1 exonerare terram datam in præiudicium
[021] sui ipsius et heredum suorum, et remittere servitium proprium pro
[022] se et heredibus suis, sive servitium sive consuetudines quascumque. Et sufficit
[023] quia2 hoc semel voluit, quia nihil tam conveniens est naturali æquitati
[024] quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam
[025] haberi. Et expresso eo ad quod tenetur donatarius in carta donationis, alia
[026] omnia videntur3 esse remissa quæ non sunt specialiter expressa. Et sic
[027] expressa nocent, non expressa non nocent, et sic liberat carta4 ab onere
[028] quæ expresse non onerat. Poterit etiam donator rem datam onerare plus
[029] et minus servitio et servitutibus de voluntate donatarii, et sic non præiudicatur
[030] alicui nisi donatario et heredibus suis, ex quo uterque in initio donationis
[031] hoc voluit, quia volenti non fit iniuria. Et sic expressa nocent donatario
[032] et non nocent donatori. Et sic modus donationis et condicio quandoque
[033] prodest donatori5 et quandoque nocet, et e converso. Modus autem
[034] donationis et condicio multiplex6 esse poterit in persona donatarii, quandoque
[035] ad commodum ne det vel ne faciat, quandoque ad incommodum quod
[036] det vel faciat, et semper observare oportet ea de quibus inter partes convenerit,
[037] quamvis in præiudicium legis,7 dum tamen hoc non sit in præiudi-



Notes

23. et, V, MG.

24. incipient, OA, LA, OC, MA, MC, MG, HA; incipiunt, V, OB, MB, CM, CE; incipiant, Y.

25. Om., MG, CM.

26. warantizandum, MG, CM.

1. etiam, OC; enim, HA.

2. quod, V.

3. videantur, MG, CM.

4. cartam, MG, OC, CM.

5. donatorio, V.

6. simplex, OC; multipliciter, MG, CM.

7. regis, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College