Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 66  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] facere potest et non potest, secundum diversos tamen respectus. Respondeo:
[002] In neutro casu valet donatio quamdiu quis fuerit in prisona, vel quia
[003] hoc facit per coactionem, vel quia potestatem sui non habet. Et qui potestatem
[004] sui non habet nec eorum quæ sua esse deberent12 potestatem habebit.
[005] Et generaliter qui ab aliis possidetur ipse nihil possidere poterit,13 et sicut
[006] ille qui in servitute fuerit nihil possidere poterit, quia possidetur, ita nec
[007] ille qui possidetur ab hostibus vel detentus fuit. Sed cum14 talis ita ab hostibus
[008] detentus naturalem receperit libertatem, hoc est cum suæ potestatis
[009] effectus fuerit, res ita gestas potest vel ratificare vel infirmare, et ita quod
[010] si postmodum res gestas approbaverit, vel statim donum non revocando
[011] vel homagium vel15 servitium recipiendo, valet.

Alia divisio donationum, quod alia simplex et pura, alia condicionalis vel sub modo.


[013] DONATIONUM alia divisio, scilicet16 quod alia
[014] simplex et pura, alia condicionalis,
[015] alia sub modo, uni facta vel pluribus vel pluribus successive. Item
[016] et alia quæ condicionalis est pluribus adiectis condicionibus. Item alia de
[017] re in maritagium data, alia de re data viris religiosis, alia de re data bastardis,
[018] alia de re data ad feodi firmam, alia de re data ad vitam quocumque
[019] modo, alia quæ idem est quod concessio et non donatio, sicut de re concessa
[020] ad terminum annorum. Simplex autem et pura dici poterit, ubi nulla
[021] adiecta est conditio neque modus, simpliciter enim dicitur dari quod nullo
[022] addito datur.17 Ut si dicatur, Do tali18 tantam terram in tali villa pro homagio
[023] et servitio suo, habendam et tenendam eidem tali et heredibus suis de
[024] me et heredibus meis, reddendo inde per19 annum20 ipse et heredes sui mihi
[025] et heredibus meis tantum ad tales terminos, pro omni servitio et consuetudine
[026] et seculari demanda, ita quod certa sit res quæ datur, et certa servitia
[027] et consuetudines quæ domino debentur, licet incerta sint alia quæ
[028] tacite remittuntur. Et ego et heredes mei warantizabimus, adquietabimus,
[029] et defendemus prædictum talem et heredes suos versus omnes gentes per
[030] prædictum servitium. Et sic adquirit donatarius rerum dominia ex causa
[031] donationis, et heres21 eius post eum ex causa successionis, quia nihil adquirit
[032] ex donatione facta antecessori, quia cum donatario non est feoffatus. Et
[033] per hoc quod dicit, tali et heredibus suis, largo sumpto vocabulo heredum,
[034] continentur heredes omnes tam propinqui quam remoti, et tam præsentes
[035] quam futuri. Sed tamen unus eorum vel plures qui sunt quasi unus et
[036] f.17b] propinquiores remotioribus præferuntur, ut supra dictum22 est



Notes

12. debent, OB, MB, CM, V.

13. potest, MG, CM.

14. tamen, MSS. var.

15. et, OA, LA, OC, CM, MG, MC.

16. secundum, MG, CM.

17. dicitur, Y; dr., OA, LA, OC, CE, MA, MC, OB, HA; datur, MG, CM; (nullo additur, MB).

18. tibi, OB, MB, Y.

19-20. annuatim, V, OB, MB, CM.

21. heredes, V, MB, CM.

22. prædictum est, CE; infra dicetur, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College