Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 65  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] evaserit, statim debet levare huthesium et clamorem, et cum huthesio et
[002] clamore accedere debet ad villas propinquiores et ad servientem regis, et
[003] postea ad comitatum, et ibi ostendere violentiam ei factam: et sic revocabitur
[004] quod actum erit. Si autem dissimulaverit, videtur consentire, ut supra.
[005] Ut35 de quodam itinere S. de Segrave in comitatu Cantiæ, de Petro de
[006] Beche36 qui summonitus fuit ad warantizandum Falconi de Breaute37 quandam
[007] cartam de manerio de Middeltonia, et unde iudicium redditum fuit
[008] apud Westmonasterium. Et non solum excusatur quis et exceptionem
[009] habet si sibi ipsi38 inferatur vis vel39 metus, habet etiam si suis, ut40 si filio
[010] vel filiæ, fratri vel sorori, vel aliis domesticis et propinquis, sicut de eodem
[011] Falcone qui tenuit in prisona fratrem cuiusdam, donec frater41 qui fuit
[012] extra prisonam dedit ei quoddam manerium. Quid autem sit vis inferius
[013] dicetur in tractatu de assisa novæ disseisinæ, et ibi qualiter dividitur. Et hic
[014] dicendum erit quid sit metus. Est autem metus præsentis vel futuri periculi
[015] causa mentis trepidatio. Et præsentem debemus accipere metum non
[016] suspicionem inferendi eius, nec cuiuslibet vani vel meticulosi hominis, sed
[017] talem qui cadere posset42 in virum constantem. Talis enim debet esse metus
[018] qui in se contineat mortis periculum et corporis43 cruciatum.44 Refert
[019] tamen45 utrum metus præveniat donationem vel subsequatur, quia si primo
[020] coactus et per metum compulsus promisero, et postea gratis et sponte
[021] dedero, talis metus non excusat. Si autem primo gratis promisero et postea
[022] per metum46 coactus tradidero, iste metus excusat propter violentiam tradendi
[023] et47 compulsionem, cum forte mutata sit prima voluntas transferendi
[024] f.17] rem ad donatarium. Sed quid si aliquis ab hoste captus et in prisona
[025] detentus donationem fecerit? Quæritur an valeat. Quod valere debeat
[026] videtur prima facie, facit si quidem talis donationem dum fuerit in tali
[027] statu alicui parenti vel amico,1 militi vel servienti suo bene merito, re vera
[028] nulla intervenit coactio nec metus in donatione ista facienda, sed donator
[029] hoc affectavit2 ut donaret tali, unde3 videtur quod mera4 et libera et5 pura6
[030] sit7 donatio, et ideo quod valere debeat. Et si eam invitus faceret ita per
[031] prisonam, ad8 hoc9 coartatus10 per vim cui resisti11 non posset, videtur quod
[032] valere non debeat vice versa. Unde videtur quod in prisona donationem



Notes

35. Om., LA, OB, MA.

36. Bethe, Peche, Besche, Beke, MSS. var.

37. Briance, Breante, Bramte, Braute, Breuce, Breance, MSS. var.

38. quando, MG, CM.

39. et, LA, HA, MC, MG, CM.

40. Om., MG, CM.

41. frater eiusdem, V, OB, MA, MB; frater eius, Y.

42. possit, V, MB; potest, CM.

43-44. vitæ tractatum, MG, CM.

45. autem, V; enim, HA.

46. metum et, OA, LA, MC, MG, CE, OC.

47. Om., OA, LA, HA, CM, MG.

1. amico vel, OA, OC, CE, MG, CM, LA (ut), MC (ut).

2. assignavit, MA; aptavit, OB (corr.).

3. Om., OB, MB.

4. vera, MG, CM.

5-6. Om., OB, MB.

7. fuit, LA, CM, MC, MG; fit, OA, OC, CE.

10. coactus, OB, MB, V.

11. resistere, V, OB, MB, HA, Y.

8-9. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College