Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 64  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel21 conventus. Item oportet quod donationem sequatur rei traditio, etiam22
[002] in vita donatoris et donatarii, alioquin dicetur talis donatio potius nuda
[003] promissio quam donatio, et ex nuda promissione non nascitur actio non
[004] magis quam ex nudo pacto. Non enim valet donatio imperfecta nec cartæ
[005] confectio23 nec homagii captio cum omni solemnitate adhibita, nisi subsecuta
[006] fuerit seisina et traditio in vita donatoris, et unde si donatarius post
[007] mortem donatoris se intruserit, si statim eiciatur vel etiam post aliquod
[008] intervallum, per assisam novæ disseisinæ non recuperabit, nec heres donatoris
[009] tenebitur ad homagium suum capiendum, licet factum fuerit suo24
[010] antecessori.25 Et qualiter traditionibus et usucapionibus rerum dominia
[011] f.16b] transferuntur inferius dicetur plenius in titulo de adquirenda possessione.
[012] Item quia conventiones, condiciones, et pacta, et modi diversi
[013] donationum incidunt in donationibus, si incontinenti apponantur legem
[014] dant donationi et donationem informant,26 et dant exceptionem donatori,
[015] et ligant personas contrahentium, et obligant ipsam rem datam, et transeunt
[016] cum ipsa re de persona in personam. Si autem ex intervallo adiciantur
[017] non insunt omnino donationibus, sed pariunt27 quandoque actionem
[018] quandoque exceptionem, et ita contrahitur donatio. Ut si dicam, Do ut
[019] facias, et concurrunt ista prædicta secundum28 quod videri poterit per hos
[020] versus:
[021] Re, verbis, scripto, consensu, traditione,
[022] Iunctura, vestes sumere pacta solent.

Quod donatio sit gratuita et non coacta.


[024] ITEM gratuita debet esse donatio et non coacta, neque per metum extorta,
[025] ut si quis cartam et donationem cognoverit requisitus, excipiat tamen quod
[026] valere non debeat, eo quod per metum et coactionem tempore guerræ aliove
[027] quocumque tempore illam fecerit, revocabitur donatio: dum tamen cum29
[028] vim30 maiorem et coactionem evaserit, statim reclamet ut si tempore guerræ
[029] illata fuerit violentia, statim post guerram reclamet alioquin sibi præiudicat
[030] imperpetuum, cum per dissimulationem consentire videatur, ut inter
[031] placita quæ sequuntur regem anno regis31 Henrici nono decimo, assisa
[032] ultimæ præsentationis inter priorem de Wallingfordiæ et Rogerum de
[033] Quency32 et Simonem de Chennore33 qui venit a latere. Si autem tempore
[034] pacis compulsus fuerit quis per metum et vim in prisona34 ad aliquid dandum
[035] vel faciendum contra voluntatem suam, cum a prisona et violentia



Notes

21. et, OB, MA, MB, MG, CM, HA.

22. et, MG, CM.

23. confirmatio, OB, MB.

24. Om., MA.

24-25. sui antecessoris, OB, MB, OC, MG, CM, HA, V.

26. infirmant, V; confirmant, MG, CM.

27. pereunt, OB, MB; perimunt, V.

28. scilicet, CM, MG.

29. Om., OB, MB, CM, HA.

29-30. inde, LA.

31. regni regis, MA, HA, MG.

32. Quincy, Quinti, Quinty, Quiney, Quineye, MSS. var.

33. Thennore, Chinnore, Tennore, Chumore, Chemore, Sensenore, MSS. var.

34. prisonam, OA, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College