Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 63  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.16] senserit de una re et donatarius de alia, non valet donatio propter
[002] dissensum. Et idem erit si dissensio fuerit1 in genere, numero, et quantitate.
[003] In genere, ut si quis dicat, Do tibi tale manerium certum, et donatarius senserit
[004] de alio, quamvis seisinam occupaverit sibi tamen nihil adquirit. Numero,
[005] ut si quis decem dederit, et alius senserit de viginti, non valet quamvis
[006] maior numerus in se contineat minorem, quia uterque incertum numerum
[007] non consentit. Sed hic error nocebit in persona donatarii. Sed quid si aliquis
[008] dederit decem et donatarius consenserit in quinque? Valet donatio,
[009] quia ambo consentiunt in minorem numerum. Sic non est in primo casu,
[010] quia in primo casu donator non consentit in maiorem numerum:2 hic consentit3
[011] in utrumque, quia si in maiorem per consequens in minorem, sed non
[012] convertitur. Item in quantitate, ut si quis dicat, Do tibi decem libratas
[013] terræ in4 tali manerio, quod forte valet viginti libras, et donatarius totum
[014] occupet, non valet donatio quia donator in viginti libratas5 non consentit.
[015] Aliud tamen est si dicat, Do tibi tale manerium pro decem libratis terræ,
[016] cum valeat viginti, valet donatio. Idem est si dicat donator, Do tibi decem
[017] acras in tali loco, et donatarius sentiat de viginti, non valet6 ut supra. Sed
[018] quid si donatarius de decem sentiat cum donator decem dederit, et occupet
[019] viginti? Valet donatio, quia hic non est error sed præsumptio quæ corrigi
[020] poterit de superfluo. Item sit quod dicat donator, Do tibi tantam terram
[021] pro decem libratis, et ibi sint7 viginti, adhuc valet donatio quia neuter errat
[022] nec est deceptus. <Quia licet error sit in valore, non tamen est error in
[023] re.8> Item si dicat donator, Do tibi decem libratas, et donatarius consentiat9
[024] in quinque, adhuc valet donatio quia nullus est error qui noceat, quia
[025] uterque consentit in eundem10 numerum, quia qui consentit in decem per
[026] consequens consentit in quinque, maior enim numerus in se continet minorem.
[027] Et in fine notandum quod si in corpus quod traditur sit consensum,11
[028] non12 nocet,13 quamvis circa14 causam dandi atque recipiendi sit dissensum.15
[029] Ut si pecuniam numeratam tibi tradam, vel quid16 tale, et tu eam quasi traditam17
[030] accipias, constat ad te proprietatem transire. Item in quibusdam
[031] donationibus oportet quod aliorum18 consensus interveniat quam donatoris
[032] et donatarii: ut si archiepiscopus, episcopus, abbas vel prior, rector ecclesiarum,
[033] sindicus vel procurator19 donationem fecerint, omnium eorum
[034] quorum interfuerit requirendus erit20 consensus, sicut regis, et capituli



Notes

1. fiat, OB, V.

2-3. numerum sed in isto casu consentit, MG, CM.

4. de, CM, MG.

5. libras, V; libratis, MG, CM.

6. valet donatio, V, HA, CM.

7. sunt, V, OB, MA, MB, Y.

8. se, LA, MC; tamen in re errant, V.

9. consentit, V, OB; non consentiat, MG; consenserit, MB.

10. unum, MG, CM.

11. consensus, OB, MA, LA, MC, MG, CM.

14. contra, OB, LA, MC; certam, OC.

15. dissensus, CM, MA; dissensio, V; discensum, OC.

12-13. Om., OB, MA, MB.

16. aliquid, OB, MB, Y.

17. creditam, OA, LA, MG, CM, HA.

18. amborum, MG, CM.

19. curator, OA, LA, MC (corr. proc-).

20. est, OA, LA, MG, HA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College