Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 62  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Ad quæ quidem poterit summonitus respondere, quod licet donatio illa29
[002] minus sufficiens haberet30 initium, idem B. postea coram probis hominibus
[003] ratam habuit donationem illam, et illam confirmavit: et unde si mutata
[004] voluntate31 postea factum, quod suum fuit per ratihabitionem et suam
[005] confirmationem, hoc ei nocere non debeat cum sufficere debeat semel
[006] voluisse.

Quod certa res sit quæ dari debet.


[008] OPORTET etiam quod certa res deducatur in donationem, quia incertæ rei
[009] nulla est donatio. Item oportet quod certa sit res quamvis incertus sit rei
[010] eventus, ut si dicat quis, Dabo tibi talem rem cum mihi acciderit post mortem
[011] talis antecessoris, vel cum ita factum sit vel non factum, vel cum hoc
[012] secutum32 fuerit vel non secutum.33 Et eodem modo cum certa debeat esse
[013] res quæ donatur vel promittitur, ita oportet quod certa sit res quæ redonatur
[014] vel repromittitur, sicut34 homagium et35 certum servitium. Et sic cadit
[015] donatio in unum quatuor contractuum innominatorum.36 Ut si dicam, Do
[016] tibi istam rem certam pro homagio et servitio tuo,37 oportet quod servitia
[017] certa sint et expressa in scriptis38 vel sine scriptis,39 quibus expressis omnia
[018] alia servitia et consuetudines remittuntur. Et si scriptura non intervenerit,
[019] recurrendum erit ad communem usum, ut tale servitium fiat et tantundem
[020] quantum40 facit tantum terræ41 in eadem villa de eodem feodo. Et si de usu
[021] contentio oriatur, recurrendum erit ad inquisitionem patriæ vel ad magnam
[022] assisam. Item oportet quod certa verba interveniant donationi congrua sicut
[023] et stipulationi, ut si dicam, Dabis42 mihi centum? et respondeas, Dabo, quia
[024] non valet interrogatio nisi sequatur responsio conveniens interrogationi,
[025] scilicet Dabo. Et ex tali interrogatione et responsione statim sequitur obligatio.
[026] Item si scriptura intervenerit validor erit donatio, quia probari
[027] poterit donatio facilius et melius per scripturam et instrumenta quam per
[028] testes vel per sectam. Et de cartis et fide instrumentorum plenius dicetur
[029] infra. Item non valet donatio nisi tam dantis quam accipientis concurrat
[030] mutuus consensus et voluntas, scilicet quod donator habeat animum
[031] donandi et donatarius animum recipiendi. Nuda enim ratio43 et nuda pactio
[032] non faciunt aliquem debitorem, ut si dicam, Do tibi talem rem, et non
[033] habuero animum donandi, nec a traditione incipiam, non valet. Ut si dicam,
[034] Do tibi istam rem, et illam nolui tradere vel sustinere quod illam tecum
[035] feras, vel arborem datam succidas, non valet donatio, quia donator plene
[036] non consentit. Item oportet quod non sit error in re data, quia si donator



Notes

29. Om., LA, (+ MC).

30. habeat, MG, CM.

31. voluntate velit impugnare, HA, V.

32-33. insecutum . . . insecutum, OA, LA, HA, CM, MG, MC.

34. sicut certum, MG, CM.

35. vel, MB, V.

36. nominatorum, OB, V; et nominatorum, MG.

37. servitio suo, MG, CM.

38. scripto, LA, MG, CM, OC, MC.

39. scripto, LA.

40-41. quantundem terræ, OB; quantum tantum terræ, MB.

42. da, OA, OB, MA, MB, Y; om., CE.

43. donatio, OB, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College