Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 61  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mittendo13 quatuor milites ad impotentem ad audiendum confessionem
[002] suam, et quod breve istud præcedit,14 tale erit.>

Aliud breve de eodem si sit compos mentis.


[004] REX vicecomiti salutem. Mitte quatuor legales milites de comitatu tuo
[005] apud N. ad A. qui languidus est ut dicitur, ad videndum in quo statu fuerit,
[006] et utrum sit compos sui vel non, et ad inquirendum ab eo si aliquas15 terras
[007] dederit in ægritudine sua, et quibus, et inquisitionem illam nobis vel iustitiariis
[008] nostris scire facias ad16 talem diem sub sigillo tuo etcetera. Cum
[009] autem per inquisitionem constiterit quod ille de quo queritur fraudem
[010] fecerit, summoneatur ille quod veniat responsurus per tale breve.

Breve de summonendo tenentem.


[012] REX vicecomiti salutem. Bene recolimus nos ad instantiam A. heredis B.
[013] misisse te et quatuor milites ad prædictum B. ad videndum statum suum,
[014] et utrum esset compos sui vel non, et similiter ad audiendum si aliquas
[015] terras dedisset in ægritudine et in impotentia sua, et quibus, et tu simul
[016] cum prædictis militibus nobis scripsisti quod ipsum infirmum et impotentem
[017] invenisti, et quod coram te et prædictis militibus et multis aliis tunc
[018] ibi præsentibus recognovit quod tali17 de18 N. numquam terras aliquas
[019] dederat,19 nec cartam ei20 de aliquo dono fecerat, et quia21 prædictus A.
[020] heres ipsius B. adhuc nobis conqueritur quod prædictus talis qui sigillum
[021] ipsius B. patris sui dudum habuerat, vel surripuerat per infirmitatem et
[022] impotentiam ipsius B., ut dicitur per se et sine ipso B. vel ballivo suo propria
[023] auctoritate se posuit in terram ipsius B.22 apud talem locum, et cartas
[024] de prædicto sigillo quod penes se habet23 de prædictis terris sibi fecit ad
[025] exheredationem ipsius A., et quia nemini debet fraus sua patrocinari nec
[026] f.15b] sustinere, nolumus24 sicut nec debemus quod aliquis exheredetur
[027] iniuste, tibi præcipimus quod si prædictus A. fecerit te securum etcetera,
[028] tunc summone per bonos summonitores talem quod sit etcetera, ad ostendendum
[029] quo warranto se posuit in prædictas terras. Summone etiam per
[030] bonos summonitores etcetera,25 duodecim tam milites quam alios etcetera,
[031] ad recognoscendum etcetera, si prædictus B. terram illam dederit26 prædicto
[032] tali et cartam suam ei inde fecit vel non, et si terras illas ei dedit et
[033] cartam suam ei inde fecit,27 in quo statu tunc fuit, utrum scilicet compos
[034] sui et bonæ memoriæ,28 quando donum illud fecit vel non, et similiter per
[035] quem prædictus talis positus fuit inde in seisinam. Et habeas ibi etcetera.



Notes

13. ad mittendum, MG, CM, Y.

14. præcedat, MG; procedit, Y; præcepit, MA.

15. aliquis, OB; alicui, V; aliquibus, MB.

16. per, MG, CM.

17. Om., OA, OB, MB, Y; tali die N., CM, MC; J., CE.

18. Om., OB, MB.

19. dederit, HA, CM, V.

20. aliquam ei, MG, CM.

21. quod, MG, CM.

22. ipsius apud, OB, MB.

23. habuit, MG, CM.

24. nolumus, MG, CM, V; volumus, MSS. gen.

25. Om., MG, CM, Y.

26. dedit, LA, OC.

27. fecerit, V, MG.

28. memoriæ cum sano intellectu et sensu integro, OC, MG, CM, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College