Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 60  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] torum coronæ nostræ in pleno comitatu tuo venire facias duodecim tam
[002] milites quam alios liberos, legales et discretos homines de visneto tali, per
[003] quos rei veritas melius sciri poterit et negotium expediri. Vel aliter: Præcipimus
[004] tibi quod venire facias coram nobis vel iustitiariis nostris tali die
[005] apud Westmonasterium duodecim etcetera, ad recognoscendum super
[006] sacramentum42 si A., die quo dedisse debuit B. tantam terram43 cum pertinentiis
[007] in tali villa, fuit ita compos sui quod itinerare potuit de loco in
[008] locum, et ita sanæ mentis et bonæ memoriæ quod donationem facere potuit
[009] et donationi consentire vel non etcetera. Vel aliter: Si A., die etcetera, fuit
[010] sanæ mentis et bonæ memoriæ quamvis ægritudine detentus, et si præ-
[011] f.15] dictus B., scilicet donatarius, per donum illud1 seisinam habuit de
[012] eadem terra in vita ipsius A. donatoris, scilicet per tantum tempus ante
[013] mortem ipsius A. vel non, vel quod idem A. non fuit sanæ mentis, et ita
[014] quod repetatur contrarium per omnia, et unde C. filius et heres ipsius A.
[015] dicit quod quando2 donum illud3 fieri debuit, non fuit idem A. bonæ memoriæ
[016] nec compos sui quod itinerare posset4 de loco in locum, et inquisitionem
[017] etcetera. Item alia forma inquisitionis super eodem, scilicet si die quo
[018] terram illam dedit B. per cartam suam fuit bonæ memoriæ, et si donum
[019] illud ei fecit vel non, et si fuit ita compos sui post donum illud, si aliquod
[020] donum ibi fuit, quod itinerare potuit de loco in locum, quamvis paralisi
[021] percussus. Si tamen in principio donationis non esset sanæ mentis, postmodum
[022] sanæ mentis effectus donum illud ratum habuerit5 vel non. Et
[023] notandum quod si paraliticus intineret de loco in locum et discretionem
[024] habeat,6 præsumitur quod omnia rite gesserit, et de aliis non est ita intellegendum,
[025] quia quamvis itinerare non possint, tamen bonam memoriam
[026] habere poterunt. Et de hac materia plenius invenies de termino Sancti
[027] Michælis anno regis7 Henrici quinto decimo incipiente8 sexto decimo9 in
[028] comitatu Berkeriæ, de Roberto de Burneby. Item cum quis fuerit impotens
[029] sui, sed tamen sanæ mentis, si aliquis surrepto sigillo alicuius cartam
[030] fecerit de terris suis sine voluntate et consensu suo ad exheredationem heredis,
[031] ad instantiam et petitionem heredis mittantur10 milites per præceptum
[032] domini regis ad impotentem, ut audiatur eius confessio, utrum scilicet de
[033] voluntate sua et consensu11 factæ sunt12 donationes et cartæ vel non, et si
[034] donationes et cartas deadvocaverit, tunc ille qui fraudem fecit summoneatur
[035] quod sit responsurus de fraude illa per tale breve. <Breve autem de



Notes

42. sacramento, OB, OC; sacramenta, OA, LA, CE; sacramentum suum, V, CM.

43. Om., LA, CM.

1. istud, MSS. var.

2. non, OA, HA; om., MA.

3. istud, LA, CM.

4. possit, MG, CM.

5. habuit, MG, CM, Y.

6. habet ab eo, V.

7. regni regis, OB, OC, MG, V.

8-9. Om., MG, CM.

10. mittuntur, MG, CM.

11. consensu suo, Y, HA.

12. sint, LA, OC, CM; fuerint, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College