[001] regis respiciunt et ad aliquem transferri non poterunt,30 nisi sicut31 iustitiariis [002] domini regis,32 sicut visus franci plegii, placitum33 de vetito namii,34 [003] emendatio transgressionis assisarum, iudicium latronum, sicut35 de illis qui [004] habent soke et sake et huiusmodi quæ omnia pertinent ad pacem, et per [005] consequens ad coronam. Item dici poterit quasi res sacræ, res data in [006] liberam elemosinam. Est enim libera elemosina et magis libera, secundum [007] quod inveniri poterit infra de assisis.
Quæ exigantur ad hoc quod valeat donatio.
[009] VIDENDUM36 est etiam quæ exigantur37 ad hoc quod valeat donatio cum [010] f.14b] effectu, quia oportet quod sit mera et pura, libera et non coacta, [011] nec per metum nec per vim extorta. Item quod pecunia vel servitium non [012] interveniat, ne cadat in causam emptionis et venditionis, quia si pecunia [013] intervenerit ibi erit emptio, si autem servitium, ibi erit servitii remuneratio. [014] Ad hoc autem38 quod valeat donatio, oportet donatorem esse plenæ ætatis, [015] quia si minor donationem fecerit non valebit, quia in integrum restituetur, [016] si voluerit, cum pervenerit ad ætatem. Item quod39 suo nomine possideat et [017] non alieno, alioquin si donaverit revocari poterit donatio. Item ad minus [018] quod sit sanæ mentis et bonæ memoriæ, quamvis impotens sui et40 in ægritudine [019] et lecto mortali constitutus, quia in tali statu facta donatio valebit, [020] si omnia concurrant quæ validam faciunt donationem. Non enim debet [021] alicui rerum suarum administratio interdici vel dispositio cum infirmitate [022] gravetur, dum tamen sit bonæ memoriæ, quia tunc primo necesse habet [023] providere familiæ et domesticis suis et parentibus, et stipendia dare et [024] testamenta ordinare, alioquin contingeret talem damnum sentire sine culpa. [025] Sed quoniam aliquando fraudulenter fiunt cartæ et falso et41 finguntur [026] donationes fieri, cum non fiant, ideo ad vertitatem declarandam erit ad [027] patriam et visnetum recurrendum. Inquisitio enim multipliciter variatur [028] secundum varietatem querelarum, et exempli causa fiat inquisitio per hæc [029] verba.
Breve vicecomiti directum ad inquirendum in quo statu fuit donator quando fecit donationem.
[031] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod assumptis tecum custodibus [032] placitorum coronæ nostræ, et præterea duodecim legalibus et discretis militibus [033] de comitatu tuo de tali visneto, in propria persona tua accedas ad [034] talem locum et per eorum sacramentum diligenter inquiras si talis etcetera. [035] Vel aliter: Præcipimus tibi quod coram te et coram custodibus placi-