Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 58  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel bonis fisci. Item dari non poterunt alicui singulari personæ res quæ
[002] sunt spiritualibus annexæ, sicut corrodia ex abbatiis et domibus religiosis
[003] percipienda, et huiusmodi, in quibus nullus sibi vindicare poterit liberum
[004] tenementum.6 Sacræ enim et religiosæ sunt res quæ rite et7 per pontifices
[005] deo sunt consecratæ et dedicatæ, sicut sunt ecclesiæ tam cathedrales quam
[006] regulares et rurales. Item eis annexa8 coemiteria et alia loca ubi mortui
[007] inseruntur licet non dedicata, sicut tempore interdicti. Item loca ubi constituuntur
[008] abbatiæ et prioratus et aliæ domus religiosæ, quæ in bonis dei
[009] sunt, et etiam diruto ædificio adhuc locus sacer manet. Item quasi res sacra,
[010] ut9 liber homo qui vendi non potest, cum libertas non recipiat æstimationem.
[011] Est10 etiam11 res quasi sacra res fiscalis, quæ dari non potest neque vendi
[012] neque ad alium transferri a12 principe vel a rege regnante, et quæ faciunt
[013] ipsam coronam et communem respiciunt13 utilitatem, sicut est pax et iustitia
[014] quæ multas habent14 species, secundum quod alibi dicetur plenius. Sunt
[015] etiam aliæ res quæ pertinent ad coronam propter privilegium regis, et ita
[016] communem non respiciunt15 utilitatem, quin dari possunt16 et ad alium
[017] transferri, quia si transferatur17 translatio nulli erit damnosa, nisi18 ipsi
[018] regi sive principi. Et si huiusmodi res alicui concessæ fuerint sicut wreccum
[019] maris, thesaurus inventus, et grossus19 piscis, sicut balnea et sturgio
[020] et alii pisces regales, oportet, si inde quæstio habeatur, quod20 illi21 qui
[021] huiusmodi libertatem sibi vindicat doceat huiusmodi ad se pertinere, quia
[022] si warantum22 non habuerit specialem23 in hac libertate se defendere non
[023] poterit, quamvis pro se prætenderit24 longi temporis præscriptionem. Diuturnitas
[024] enim temporis in hoc casu iniuriam non minuit sed auget, nec in
[025] primo casu nec in isto currit tempus contra regem, nec incumbit ei probatio
[026] quod ad ipsum pertineant, cum constare debeat singulis quod huiusmodi
[027] de iure gentium pertineant ad coronam. Sunt etiam et25 aliæ res quæ
[028] pertinent26 ad coronam quæ non sunt ita sacræ, quin27 transferri possunt,28
[029] sicut sunt fundi terræ et tenementa et huiusmodi, per quæ corona regis
[030] roboratur, et in quibus currit tempus contra regem sicut contra quamlibet
[031] privatam personam. Sunt etiam et29 aliæ res quasi sacræ, quæ personam



Notes

6. tenementum sed hodie (MG = mero) recuperabit per breve novæ disseisinæ ut in statuto West. capitulo xxvii, CM, MG.

7. Om., OB, MB, V.

8. annexæ, OA, OB, MA, MB, MG, CM, OC, CE, Y, MC.

9. et, OB, MG; est, MB.

10-11. et est, V, OB, MB.

12. et a principe, CM, MG.

13. Om., OB, MB, CE, Y; recipiunt, MG, HA.

14. habet, OB, MB, V.

15. recipiunt, OB, MA, MB, MG, HA.

16. possint, OA, LA, OC, MG, MC.

17. transferantur, LA, MG, CM, HA, OC, MC.

18. nec, MB, Y, V.

19. grossus, MG, Y, CM, V; grassus, OA, LA, OC, HA, MC; grassis, OB, MB.

20-21. et iste, OB, MB (ille).

22-23. wreccum non fuerit speciale, CM (sicut), MG.

24. protenderit, CE, MB, CM; prætendat, V; protendent, MC (corr. prætenderit).

25. Om., V, MA, HA, MG.

28. possint, OA, LA, OC, MC.

26-27. Om., OB, MB.

29. Om., MG, Y, CM, MB, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College