[001] quam tenet in communi, sicut illam quam tenet separatim et per se. Item [002] dare potest quis terram quam alius tenet ad terminum annorum, salvo [003] tamen firmario termino suo, quia istæ duæ possessiones sese compatiuntur [004] in una re, quod unus habeat liberum tenementum et alius terminum. Item [005] donare potest quis cum effectu rem quæ sua propria est, et non revocabitur [006] donatio. Alienam vero dare non poterit cum effectu, quia revocari poterit, [007] sed valebit quoad suum feoffatum, ut suus feoffatus habeat excambium. [008] <Et sciendum quod multipliciter, quandoque59 scilicet in feodo, quandoque [009] ad vitam, quando ad feodi firmam,60 quandoque ad terminum vitæ [010] vel annorum. Si autem ad vitam qualitercumque, statim habet donatarius [011] liberum tenementum, et si fuerit eiectus recuperare poterit per assisam [012] novæ disseisinæ. Et poterit ille cui sic datum61 fuerit terram illam62 alteri [013] dare, vel in feodo vel ad vitam si voluerit, sed revocari poterit donatio. [014] Sed si ille qui ad vitam tenuerit sic et63 talibus verbis donationem fecerit de [015] terra quam ad vitam tenuit alicui, Do et concedo tali quidquid iuris habeo [016] in tali terra, licet64 ille65 qui dat habeat liberum tenementum, non tamen [017] facit ei cui sic donatur liberum tenementum, quia sic dicendo, Do tibi ius [018] meum, hoc est terram talem ad vitam meam, scilicet donatoris, non agitur [019] ad vitam donatarii. Et ideo donator licet liberum haberet66 tenementum [020] donatario tamen67 per hæc verba liberum tenementum facere non poterit,68 [021] quia donator liberum tenementum cum haberet, illud quod ipse habuit per [022] hæc verba donatario habere facere non poterit, quia si dixisset, Do tibi rem [023] talem in dominicio vel in feodo, hoc non esset ius suum sed iniuria. Ius [024] autem suum hoc fuit, dare id quod habuit, scilicet terram dare ad vitam [025] suam, scilicet69 donatoris et non ad vitam accipientis, quia hoc esset iniuriosum [026] et non iustum, et ex hoc liberum tenementum habere non potuit. Et [027] generaliter poterit res qualitercumque fuerit adquisita dari,70 dum tamen [028] tenens illam teneat nomine proprio, sive per disseisinam sive per intru- [029] f.14] sionem vel alio modo, et facere1 liberum tenementum2 donatario [030] quod ipse non habet, et statim quantum ad donatorem et donatarium, sed [031] non quantum ad verum dominum.> Donari3 autem4 non poterit res quæ [032] possideri non potest, sicut res sacra vel religiosa vel quasi, qualis est res [033] fisci, vel5 quæ sunt quasi sacræ, sicut sunt muri et portæ civitatis. Huiusmodi [034] vero res sacræ a nullo dari possunt nec possideri, quia in nullius bonis [035] sunt, id est in bonis alicuius singularis personæ, sed tantum in bonis dei