Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 56  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] stante matrimonio dederit uxori et pueris communibus40 vel ex alio viro
[002] f.13b] progenitis, quia licet41 donatio non valeat quantum ad personam
[003] uxoris, valebit tamen42 quantum ad personas puerorum. <Et notandum
[004] quod cum donator minori dederit curatorem, et curator nomine minoris
[005] fuerit in seisina, si donator postea quacumque ratione se posuerit in seisinam
[006] et inde obierit seisitus, numquam propter hoc mutabitur status minoris
[007] quin retineat contra quoscumque. Recipere autem poterit43 tutore
[008] auctore et consentire donationi sibi factæ. Consentire autem donationi a se
[009] faciendæ vel admittendi44 iterum donatorem ad seisinam non potest alicuius
[010] auctoritate, meliorem enim conditionem suam facere potest, deteriorem
[011] autem45 nequaquam. Item non potest tutor sic datus ab homine convertere
[012] aliquid in usus alicuius donatoris vel alterius, sed tantum46 in usus
[013] minoris, quia inde oportebit eum reddere rationem minori cum minor ad
[014] ætatem pervenerit, vel si male gesserit amoveri poterit et alius substituti.>

Quæ res dari possit.


[016] NUNC videamus quæ res dari possit. Ad quod notandum quod rerum alia
[017] corporalis, alia incorporalis. Corporalis vero est quæ tangi potest et videri,
[018] sicut leo, fundus, vestimentum. Incorporalis vero est quæ tangi non potest
[019] nec videri, quarum possessio diversimode transfertur de persona in personam.
[020] Et sciendum quod dare potest quis tam alienam rem quam propriam,
[021] propriam47 scilicet, quam habet in præsenti et in manu sua iure hereditario,
[022] vel de perquisito ex quocumque titulo, ad vitam vel in feodo, per se
[023] vel in communi cum alio. Item terram quam habet vel accidere possit48 in
[024] futuro per mortem alicuius antecessorum suorum qui tenuerunt49 in feodo,
[025] vel post mortem eorum qui tenuerunt50 ad vitam quocumque titulo. Rem
[026] vero sic dare poterit, ut fidelitas et servitium eorum qui tenuerunt51 ad
[027] vitam attornentur52 donatario. Et quo casu si donatarius post mortem
[028] talium primam habuerit53 seisinam, et heres petat, dabitur ei exceptio contra
[029] heredem. Si autem heres primam habuerit54 seisinam, dabitur donatario
[030] actio contra heredem ex55 modo donationis sui56 feoffatoris, et non
[031] competit actio donatario, quæ competit57 suo donatori, quia quamvis rem
[032] ita dare possit ut prædictum est, tamen actionem suam cedere non potest
[033] suo feoffato. Item rem alienam dare poterit quis, et statim convalescit
[034] donatio secundum quod supra dictum58 est. Item dare poterit quis rem



Notes

40. omnibus, MG, CM.

41. si, MG, CM.

42. Om., LA, MC; tantum, MG.

43. poterit donationem, MG, CM.

44. admittendæ, MG, CM.

45. Om., HA, V; aut, OC.

46. sed tamen, OC; sed tantummodo, V.

47. Om., LA, MC (corr. q. p. p. s.).

48. posset, OB, MB.

49. tenuerint, CM, MC, V; tenuerit, OC, MG; tenuit, MA.

50. tenuerint, CM, V, MC; tenuit, MA; tenuerit, OC.

51. tenuerint, LA, MC, V, OC.

52. attornetur, MG, CM.

53. habuit, OA, OB.

54. habuit, MSS. var.

55. de, OA, LA, MC, HA, CE, OC, MG; pro, CM.

56. Om., MG, CM.

57. competiit, OA, LA, OC, Y, MC.

58. tactum, OA, LA, OC, CM, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College