Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 54  Next    

Go to Volume:      Page:    

HLSL Home  | Bracton Home  |  English & Latin  |  English  |  Latin  | Table of Contents  | Search




[001] cum per assisam recuperaverit versus ipsum B. firmarium, de æquitate et
[002] per officium iustitiarii tenebitur donator eidem B. firmario ad excambium
[003] propter fraudem. Et plus de hac materia infra, si diversis temporibus ab
[004] eodem facta fuerit donatio duobus. Item non valent donationes factæ inter
[005] virum et uxorem. Non enim poterit vir dare43 uxori nec e converso, constante
[006] matrimonio, quia huiusmodi donationes prohibitæ sunt inter tales
[007] personas, nec enim fraudem facere poterunt44 constitutioni, ut si vir donationem
[008] fecerit extraneæ personæ, ea mente ut extranea persona illam45 det
[009] uxori in vita viri vel post mortem. Et quod de viro dicitur dici poterit de
[010] uxore. Si autem ante sponsalia vel matrimonium vel post divortium fiant,
[011] bene valent dum tamen non fiant occasione matrimonii subsequentis, si
[012] fiant ante46 secundum quosdam.47

Cui donari possit.


[014] DICTUM est in proximo48 præcedenti quis donare possit et quis non. Nunc
[015] autem dicendum49 cui donari possit. Et sciendum quod donari potest tam
[016] servo quam libero, sive fiat donatio a domino vel50 non domino, secundum
[017] quod inferius dicetur. Item tam feminæ quam masculo. Item tam viro
[018] quam uxori, simul vel separatim et per se. Item tam minori quam maiori,
[019] dum tamen tutoris auctoritas intervenerit. Sed non poterit quis esse minoris
[020] feoffator et tutor, quia cum sit donator non poterit se ipsum dare tutorem,
[021] f.13] quia sic videretur continuare seisinam suam, licet1 omnes fructus
[022] et proventus rei datæ converteret in usus et utilitatem minoris. Oportet
[023] enim in qualibet donatione quod donator se ponat extra seisinam tam
[024] animo quam corpore, corpore2 tam proprio quam alieno. Oportet etiam
[025] quod donatarius se ponat in seisinam tam animo quam corpore, corpore3
[026] proprio vel alieno. Item donari poterit tam bastardo quam legitimo, sibi
[027] et heredibus suis4 et assignatis suis.5 Item fieri poterit donatio tam pluribus
[028] quam uni, simul et semel vel successive per modum donationis, ut infra
[029] dicetur. Item dare poterit quis concubinæ suæ, vel alius ab eo concubinæ et
[030] pueris suis, natis et nascituris, et eorum heredibus vel assignatis, et6 quo
[031] casu nullus alteri succedit7 ex pueris, cum omnes simul feoffati fuerint et
[032] teneant in communi, et si aliquis eorum sine heredibus decesserit pars decedentis8
[033] per ius accrescendi accrescet9 superstitibus10 et eorum heredibus,
[034] etiam a pluribus usque ad unum, et ad donatorem non revertetur quamdiu



Notes

43. donare, OC, MG, CM.

44. possunt, V, MG, MB, HA; (* possunt) poterunt, OA.

45. Om., MG, CM; eam, V.

46. autem aliter erit, MB, MA (ante).

47. quosdam valent, OB.

48. proximo capitulo, MG, CM.

49. dicendum est, LA, MC.

50. sive, V, OB; sive a, MB.

1. sed, MG, CM.

2. Om., LA, MG, MC (corr. q. c. c. t.).

3. Om., LA, MC (corr. q. c. c. p.).

4. Om., MSS. var.

5. Om., OB, MB.

6. Om., OB, MB, V.

7. succederit, MG, CM.

8. descedentis, OA, OB; descendentis, MG, CM; discedentis, MB.

9. accrescit, MG, CM.

10. remanebit superstitibus, V, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College