Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 53  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel24 monachis vel personis, et ita nihil habent nisi nomine ecclesiæ suæ. Et
[002] hæc vera sunt nisi velit aliquis dicere quod ecclesiæ suæ condicionem25
[003] meliorare possunt, etiam sine consensu prædictorum. Sunt etiam quidam
[004] priores et26 procuratores qui amotibiles sunt, qui27 nec dare possunt nec
[005] alienare, sicut nec rem in iudicium deducere, nec permutare, nec cum consensu
[006] superiorum,28 nec sine consensu abbatis vel prioris vel alterius talis,
[007] quia amotibiles29 sunt et non perpetui, nec generalem nec liberam habent
[008] f.12b] administrationem. Sunt tamen quidam qui sunt amotibiles qui respondere
[009] poterunt, et rem in iudicium deducere in locis spiritualibus, sicut
[010] apud Sanctum Albanum. Item donare non potest bastardus cum effectu,
[011] nisi de corpore suo heredes procreatos habuerit, vel assignatos fecerit legitime
[012] per modum donationis. Item donare30 non potest cum effectu accusatus
[013] super crimine læsæ maiestatis, vel alio crimine capitali post feloniam
[014] perpetratam,31 dum tamen condemnatus fuerit iudicialiter et32 per sententiam.
[015] Sed donatio talis remanebit in pendenti donec fuerit condemnatus vel
[016] convictus. Et ad hoc facit lex ff. de donationibus post contractum etcetera,
[017] ubi dicitur quod post contractum crimen donationes factæ valent nisi condemnatio
[018] secuta sit. Innuit ergo quod nisi fuerit subsecuta quod valeant
[019] donationes, et si fuerit quod non valeant.33 Item dare non potest ille qui
[020] omnino seisinam non habuerit34 vel qualem qualem,35 licet dominium habuerit
[021] et servitium percipiat, sicut videri poterit in casu. Esto quod quis primo
[022] dimiserit terram ad firmam B., et postea illam36 dederit C. et homagium
[023] suum ceperit et in seisinam posuerit, salvo B. firmario termino suo, et quod
[024] nihil ei depereat per donationem illam,37 et ita quod nihil remaneat donatori
[025] nisi homagium et servitium. Et esto quod idem donator qui nihil sibi
[026] retinuit nisi dominium et servitium sine seisina, eandem terram dederit
[027] eidem B. firmario et de facto posuerit ipsum in seisinam, si ipse C. incontinenti
[028] ipsum B. eiecerit, B.38 per assisam non recuperabit ut liberum tenementum
[029] neque ut terminum, quia utrumque amittit: ex quo donator nullam
[030] omnino seisinam habuit ex tali donatione non potuit ei facere liberum tenementum,
[031] et ex quo idem B. se tenuit ad feoffamentum tacite termino renuntiavit.
[032] Et39 si idem C. primo40 feoffatus eundem B.41 firmarium eicere
[033] non possit incontinenti vel post intervallum, competit ei assisa novæ disseisinæ,
[034] tam super feoffatorem suum quam super firmarium, et quo42 casu



Notes

24. Om., OA, LA, OC, MG, CM, HA, MC.

25. Om., MG; condicionem suam, CM.

26. Om., OB, MB.

27. et non perpetui qui, OC, MG, CM.

28. superioris, V, OB, MA, MB.

29. motibiles, OA, CE, OB, MB, Y.

30. dare, V, OB, MA, HA.

31. impetratam, OA, LA, OC, HA, MC.

32. Om., MG, CM.

33. valent, MB, V.

34. habent, MG; habuit, MSS. var.

35. Om., OB, MA, MC; vel qualemcumque, CE; vel talem qualem, MG, CM, HA (corr.).

36. Om., OB, MA, MB, Y.

37. suam, MG, CM.

38. Om., MG, CM.

39. sed, V, OB, MB.

40. post, MG, V.

41. Om., V, OB.

42. in quo, OB, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College