Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 52  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] condicionem suam meliorem facere. Dare autem non poterunt, nec condicionem
[002] suam deteriorare. Dare autem ideo non possunt, quia donationi
[003] consentire non poterunt,2 nec cum auctoritate tutoris nec sine. Item nec
[004] surdus qui omnino non audit, secus tamen si tarde. De muto vero qui omnino
[005] loqui non potest illud3 idem erit dicendum, possunt tamen4 consentire
[006] secundum quosdam per signa et per nutum. <Et regulariter tenendum
[007] quod nullus donationem facere potest qui donationi consentire non possit,
[008] sicut nec furiosus nec mente captus nisi gaudeat5 dilucidis6 intervallis, ut
[009] sicut ille qui est infra ætatem: vice autem minoris utitur ecclesia.> Item
[010] nec ille donare potest qui ab hostibus captus est quamdiu fuerit sub7 eorum
[011] potestate,8 quia nihil possidere potest qui ab aliis possidetur, nec aliquid
[012] dare potest cum effectu, quia9 nihil possidet. Idem10 dici posset11 de servo
[013] ratione prædicta, quod12 nihil dare potest cum effectu, quia nihil possidet13
[014] dum ab aliis possidetur. In pendenti tamen sunt huiusmodi donationes
[015] secundum quosdam, donec confirmentur vel penitus infirmentur, quamvis
[016] dicant quidam quod nulla præterita nec præsentia remaneant in suspenso,
[017] secundum quod inferius plenius dicetur de hac materia, in tractatu quæ
[018] donationes invalidæ14 sunt ab initio, et validæ efficiuntur ex post facto. Item
[019] donare non potest leprosus extra communionem gentium positus, ut de
[020] termino Sancti Michælis anno regis15 Henrici septimo incipiente octavo,
[021] circa finem,16 sicut nec petere. Item sunt non nulli qui dare non possunt
[022] sine consensu aliorum, nec valet illorum donatio per se, ut si archiepiscopi
[023] donationem fecerint, episcopi, abbates, vel priores ecclesiarum quæ sunt de
[024] advocatione domini regis, nihil dare possunt sine assensu capituli sui, nec
[025] ipsi17 et capitulum18 simul19 sine consensu20 regio vel alterius patroni, quia
[026] omnium illorum consensus quos res tangit erit necessarius et requirendus.
[027] Idem dicendum erit de21 rectoribus ecclesiarum qui nihil possident nisi
[028] nomine ecclesiæ suæ,22 unde nihil dare possunt alienare vel permutare, nisi
[029] de consensu episcopi vel patroni, nisi inde melioretur condicio ecclesiæ. Si
[030] autem23 deterioretur, non valet, quia fit eis donatio sicut maxime in ipsa
[031] dedicatione et post dedicationem, Do deo et ecclesiæ tali, et canonicis, vel
[032] monachis, vel rectoribus, vel personis ibidem deo servientibus, et ita quod
[033] primo et principaliter fit donatio deo et ecclesiæ, et secundario canonicis



Notes

2. possunt, MG, CM, Y, OC.

3. id, MG, V; om., CM.

4. autem, CM; enim, V.

5. gaudeant, MG, OC.

6. delucidis, MG, CM; dilucidum intervallum, HA.

7-8. in custodia eorum et sub potestate, OB, V, MB (potestate eorum).

9. qui, OA, LA, OC, MG, MC (corr. quia).

11. possit, CM, V.

10-13. Om., OB, MA, CE, MG, Y, MB (om. nec aliquid dare . . . ab aliis possidetur).

12. quia, CM, V.

14. validæ, V, MA, CM.

15. regni regis, OC, MA, MG, CM.

16. finem rotuli, V.

17. ipsum, MG.

19. Om., V, OB, MB, HA; similiter, MC.

20. assensu, OB, MA.

17-18. ipsum capitulum, V, OB, MB.

17-18. ipsum capitulum, V, OB, MB.

21. in, V, OB, MB.

22. Om., MG, CM, MC.

23. Om., OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College