Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 51  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tionem veri heredis post34 mortem antecessoris cum ei35 ius descenderit et
[002] non ante, ut infra,3836 valida efficitur et firmatur,37 quia confirmatio omnem
[003] supplet defectum. Item ab initio poterit esse perfecta, et tamen in pendenti
[004] erit donec per39 ratihabitionem40 confirmetur, ut si minor dum fuerit
[005] infra ætatem donationem fecerit, in pendenti erit donatio, quousque maior
[006] factus per ratihabitionem illam confirmaverit, vel per integram41 restitutionem
[007] illam revocaverit, et42 in multis aliis casibus.43

Quis donare possit.


[009] ITEM videndum quis donare possit, et quis non. Et sciendum quod donare
[010] potest omnis qui a lege vel iure non prohibetur.44 Donationem vero facere
[011] potest qui est maior et plenæ ætatis de quocumque tenemento, dum tamen
[012] sit sanæ mentis et45 in seisina, et rerum suarum habuerit46 administrationem.
[013] Item dominus rei et non dominus, senex et valitudinarius, masculus et
[014] femina, liber et servus aliquando. Item legitimus et bastardus in suo casu,
[015] cum heredes de corpore suo habuerit vel assignatos. Item tam ille qui habet
[016] liberum tenementum sicut ad vitam suam, quam ille qui proprietatem
[017] habet et47 feodum. Item licet liberum tenementum non habuerit, donationem
[018] facere poterit quis, dum tamen in seisina fuerit aliqua iusta de
[019] causa, sicut ad terminum annorum, vel ratione custodiæ. Idem48 erit etsi49
[020] nullam iustam causam habuerit, ut si per intrusionem vel disseisinam, et
[021] cum sit in seisina aliis donare poterit, licet non cum effectu, et aliis per
[022] donationem facere liberum tenementum quod quidem ipse non habuerit.
[023] f.12] Item convalescit donatio facta a furioso, sicut a minore, si sanæ
[024] mentis effectus donum illud confirmaverit vel ratum habuerit. Item donationem
[025] facere poterit ex consuetudine speciali ille qui est infra ætatem
[026] unius et vicesimi anni in anno ætatis suæ sexto decimo, sicut in villa de
[027] Cypewike,1 quia ibi potest donationem facere ille qui est sedecim annorum.

Quis donare non possit.


[029] ITEM quis donationem facere non potest. Et sciendum quod prohibentur
[030] donationem facere omnes qui generalem et liberam rerum suarum non
[031] habent administrationem, sicut illi minores qui sunt sub tutela vel cura, et
[032] se ipsos regere non norunt: accipere autem poterunt tutore auctore et



Notes

35. eis, MSS. var.

34-38. valida efficitur . . . supplet defectum post mortem antecessorum cum eis (ei) ius descendat et non ante ut infra, MG, CM.

36. ita, OB, MB, HA; et ita, Y.

37. confirmatur, V, OB, MB, CM.

39-40. ratihabitione, MG, CM.

41. in integrum, OA, LA, OB, Y, MC; vel integm., MA; integrum, CE.

42-43. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

44. prohibetur et in multis aliis casibus, OB, MA, MB, MC, CE, Y; prohibetur et aliis casibus, CM.

45. Om., MG, CM.

46. habeat, MG, CM.

47. ut, OB, MB.

48. item, LA, MC.

49. si, V, OB, MB.

1. Cypewike, OA, LA, CM, OB; Cipeswic, Y; Capewyke, MB; Sypewycke, MA; Cypewik, OC; Cripewyke, CE; Gippeswike, MG; Gypewyk, HA, MC (i).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College