Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 50  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliquid fuerit subsecutum, id17 est18 si aliquid factum fuerit vel non factum.
[002] Et hoc genus donationis improprie dicitur donatio, cum tota omnino fiat
[003] sub condicione. Et si quid detur ea mente ut statim fiat accipientis, si tamen
[004] aliquid factum sit vel non factum, id19 ad se reverti,20 nec hoc proprie dicitur
[005] donatio, sed talis videlicet quæ resolvitur sub condicione, secundum quod
[006] inferius dicetur plenius de donationibus condicionalibus. Qualis autem esse
[007] debeat infra dicetur in titulo quæ exigantur ad hæc quod21 valeat donatio.
[008] Item donationum quædam iusta, quædam iniuriosa. Iusta autem esse
[009] f.11b] poterit si fiat de re propria, si autem fiat de re aliena erit iniuriosa,
[010] et a vero domino poterit revocari. Item donationum quædam libera et pura,
[011] et quædam sub condicione vel sub modo suspensa. Item quædam absoluta
[012] et larga, et quædam stricta et coartata, sicut certis heredibus, quibusdam
[013] vero a successione exclusis, ut si fiat donatio certis heredibus et personis,
[014] vel si ab initio larga fuerit et postea ex conventione coartata, ita quod
[015] donatarius rem sibi datam dare vel vendere non possit certis personis, vel
[016] non nisi certis personis, quod quidem facere poterit22 quilibet nisi23 pactum
[017] intervenerit in initio donationis, quod hoc ei facere non liceat contra pactum.
[018] Item donationum alia incepta et non perfecta, ut si de donatione convenerit
[019] et instrumentum inde confectum fuerit et homagium captum, non
[020] tamen sufficiunt hæc omnia nisi traditio subsequatur. Item poterit donatio
[021] esse et simplex prolocutio24 quæ non sufficit pro donatione. Item poterit
[022] fieri donatio cum carta vel25 sine carta, quia licet carta non intervenerit
[023] valida poterit esse donatio, dum tamen donatio26 probari possit aliis27 legitimis
[024] documentis, unde non sufficit tantum probare cartam, nisi probetur
[025] et28 donatio. Sed e converso poterit29 carta esse vera et valida per se, licet
[026] donatio fuerit imperfecta, et e contrario. Item donationum quædam valida
[027] esse poterit ab initio et invalida fieri ex post facto, et e converso. Item
[028] valida poterit esse donatio statim ab initio inter quasdam personas, et
[029] invalida et suspensa quantum ad alias personas, ut si quis rem alienam
[030] dederit alicui, ut supra dictum est. Item donationum quædam ab initio tam
[031] valida tam perfecta quod irritari non poterit nec revocari. Item est et30
[032] alia quæ ab initio est aliqua et incepta, sed tamen non perfecta, et per confirmationem
[033] perficitur et convalescit, ut supra dictum est. Ut si ita31
[034] incepta fuerit, sed traditio in32 vita33 donatoris non subsecuta, per confirma-



Notes

17-18. Om., MG, CM.

19. quod id, V.

20. debet reverti velit donator, V; se reverti (+ velit donator) ne, MA; reverti voluerit, OB.

21. Om., OA, LA; ut, MG, CM, OC, HA, MC (hoc).

22. possit, OB, Y.

23. nisi ubi, MG, V; nisi quilibet, HA.

24. prælocutio, Y, V; locutio, CM; perlocutio, MA; sic, OA, OB, CE, LA, OC, MB, HA, MG, MC.

25. et, OA, OC, LA, MG, CM, HA, MC.

26. Om., OB, MB.

27. aliquibus, MG, CM.

28. Om., OC, LA, OB, MC, MG, CM, HA.

29. et poterit, OA, LA, OC, CE, MG, HA, MC.

30. Om., OB, MA, MB, Y.

31. Om., HA, V; in vita, Y, CM; initio, MG.

32-33. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College