Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 49  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.11] domus domui et rus ruri subiungitur, et ita dicantur1 servitutes
[002] urbanæ et rusticæ. Et quæ istæ sint et quis eas2 constituat3 et cui et qualiter,
[003] et cum constituantur qualiter amittantur,4 inferius dicetur.

De rerum dominio adquirendo ex causa donationis inter vivos.


[005] QUONIAM inter alias causas adquisitionis magis celebris est et famosa causa
[006] donationis, ideo sibi vindicat secundum5 locum, quia per eam magis adquiritur
[007] et sæpius quam per aliam. Et unde imprimis videndum est quid sit
[008] donatio, et6 qualiter dividatur, quis donare possit, et quis non. Item quæ res
[009] donari possit et quæ non, et cui dari possit et cui non. Item quæ exigantur
[010] ad hoc quod valeat donatio. Item qualiter adquiratur possessio, et ab uno
[011] ad alium transferatur, et cum fuerit adquisita qualiter amittatur, et cum
[012] amissa fuerit qualiter restituatur.

Quid sit donatio.


[014] EST autem donatio quædam institutio quæ ex mera liberalitate nullo iure
[015] cogente procedit, ut rem transferat ad alium. Et est dare rem accipientis
[016] facere cum effectu, alioquin inutilis erit donatio quæ irritari poterit et
[017] revocari. Ut si fiat de re aliena, quia non videtur quis possessionem adeptus
[018] qui eam ita nactus est ut illam retinere non possit. Et tamen si res
[019] aliena donetur, erit donatio valida quoad dantem et quoad incipientem ab
[020] initio, licet invalida sit quantum ad verum dominum et illum qui ius habet,
[021] erga quem nullo tempore erit valida, nisi per confirmationem eius7 qui
[022] illam infirmare8 poterit, scilicet veri domini vel eius heredis, vel per eorum
[023] ratihabitionem, vel per cursum temporis, quod omnem excludit actionem.

Qualiter donatio dividatur.


[025] VIDENDUM9 qualiter donatio dividatur. Dividitur autem sic, quod donationum
[026] alia inter vivos, alia mortis causa, sicut ex causa testamentaria, de
[027] qua inferius dicetur. Item donationum alia simplex et pura, scilicet quæ
[028] nullo iure civili vel naturali cogente, nullo pretio,10 metu vel vi interveniente,
[029] ex mera et gratuita liberalitate donantis procedit, et ubi11 in nullo
[030] casu velit donator ad se reverti quod12 dedit, vel13 quod se14 daturum promisit,
[031] sive fiat donatio pure sive in diem, nisi fiat sub condicione vel sub modo.
[032] Item alia fit ob causam, ubi scilicet causa interponitur ut aliquid fiat vel
[033] non fiat, in quam speciem15 cadit donatio causa dotis vel causa16 mortis vel
[034] huiusmodi. Ut si quis ea mente dederit, ut tunc demum fiat accipientis cum



Notes

1. dicuntur, V, MG, CM, MC, HA, Azo.

2. ea, OB, MA (corr. eas).

3. constituit, MG, CM.

4. admittuntur, OB, MA; admittantur, MB; amittuntur, V, Y, MC.

5. Om., OB, MA, MB.

6. Om., LA, CM, MG, MC.

7. eius vel heredis, MG, CM.

8. firmare, OB; confirmare, MB, CM.

9. videndum erit, V; videndum est, CM.

10. prædicto, OA, LA, MC, CE, MA (corr. pretio); præcedente, OC.

11. nihil, MG, CM.

12. quam, MG, CM.

13-14. illo quod, OB, MB.

15. species, OB (quem), MB.

16. Om., OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College