Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 48  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] secundum quod inferius dicetur. Adquiritur etiam res corporalis per traditionem,
[002] quæ res corporalis traditionem patitur, quod non facit26 res incorporalis,27
[003] ut sunt iura. Et quid sit traditio et quæ sufficiant28 pro traditione,
[004] dicetur infra plenius de donationibus.

Ista pertinent ad materiam supra de rerum divisione.


[006] EST etiam29 alia divisio rerum, et de qua superius dicitur in parte, quod
[007] aliæ sunt corporales aliæ incorporales. Corporales sunt hæ quæ sui natura
[008] tangi possunt, qualia sunt fundus, homo, vestis, aurum, argentum30 et aliæ
[009] res innumerabiles quæ omnes numerari non possunt propter earum multitudinem.
[010] Et ideo dicitur natura sui, licet res tangi non possit propter casum
[011] forte, quia res cecidit in profundum maris, vel propter difficultatem sicut
[012] stellæ cælo infixæ,31 et quæ res corporales sunt, licet32 tangi non possunt
[013] prædictis rationibus, tamen tangibilia sunt. Item corporales res33 sunt
[014] fumus et ær. Est enim ær unum ex quatuor elementis ex quibus omnia
[015] corpora constant et creantur. Illud idem etiam34 est35 quod assumitur et
[016] remittitur a corpore, sicut flatus et anhelitus. Incorporales vero res sunt
[017] quæ tangi non possunt, qualia sunt ea quæ in iure consistunt, sicut hereditas,
[018] ususfructus, advocationes ecclesiarum, obligationes et36 actiones et
[019] huiusmodi. Nec obstat quod in hereditate, usufructu37 et huiusmodi corporales
[020] res contineantur, nam quod ex aliqua obligatione nobis debetur
[021] plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia et huiusmodi. Sed
[022] ipsum ius hereditatis, id est ipsum ius quod est hereditas, incorporale est.
[023] Et ita dicendum est de iure utendi fruendi et iure38 advocationis et obligationis
[024] et etiam39 de iure rusticorum prædiorum. Incorporales etiam res sunt
[025] licet in iure non consistant, sicut sunt genera et species, calodæmones et
[026] cacodæmones, anima mundi et animæ hominum.

De servitutibus.


[028] QUIA vero servitutes connumerantur inter alias res incorporales, videndum
[029] est hic40 de servitutibus. Est enim quædam servitus qua homo fit41 servus
[030] hominis, sed de ea non tractatur hic, sed de illa42 qua subicitur prædium
[031] prædio. Fit tamen ad similitudinem eius qua homo sit servus hominis, ut
[032] sicut illa43 constitutio dicitur ius44 gentium qua quis dominio alieno contra
[033] naturam subicitur, et hoc idem dicatur45 de servitute sive constitutione qua



Notes

26. sunt, MA; faciunt, V.

27. incorporales, MA, V.

28. sufficiunt, CM, MG.

29. autem, MA, MB.

30. et argentum, OB, OC, MG, CM, Y.

31. fixæ, OB, MB, CE, Y.

32. sed, MG, CM.

33. Om., OB, MB.

34. Om., MB, CE, HA.

35. Om., OB, MB.

36. Om., MA, MG, CM.

37. usufructus, OB, MC, MA, MB, CE, OC.

38. Om., MG, CM.

39. Om., MG, CM.

40. videndum hic, OA, MA, Y, MC.

41. sit, MA, HA.

42. illa, OB, OC, MA, MB, CE, HA, MC, OA (quæ); ista, MG, CM; ea, V, Y, Azo.

43. ista, V, OB, MG, CM.

44. iuris, Y, Azo.

45. Om., OA, OB, MA, MB, CE, Y, HA; dicitur, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College