Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 47  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] verum est si arbor mea in vicino16 fundo radices egerit sine quibus vivere
[002] non possit quod communis esse debeat, si autem satis vivere possit sine
[003] radicibus illis, non erit communis. Qua17 autem ratione plantæ solo cedunt
[004] cum radices egerint, et ædificia immobilia, eadem ratione cedunt frumenta,
[005] cum sata fuerint et solo coaluerint, sive fortuito casu ceciderint in terram
[006] sive non.

Item adquiruntur res per specificationem.


[008] ADQUIRITUR18 etiam nobis per specificationem, ut si quis de aliena materia
[009] speciem fecerit aliquam, dominus erit speciei qui fecit.

Item per confusionem.


[011] EST etiam19 alius modus adquirendi per confusionem. Confunduntur
[012] itaque20 liquida ut mel et vinum. Confunduntur etiam21 solida, licet cum
[013] difficultate magna, videlicet species, sicut aurum et argentum, plumbum
[014] et ferrum: et quod ex his22 redigitur erit commune, sive separari possit sive
[015] non, inter eos de quorum voluntatibus corpora sive species confunduntur.
[016] Si autem casu fortuito fiat confusio et separari non possint, idem erit. Si
[017] autem separari possint materia, unusquisque partem ponderis et mensuræ
[018] habebit quam habuit in rudi materia. Si autem frumentum alicuius mixtum
[019] f.10b] fuerit cum frumento alterius non erit frumentum inter eos commune,
[020] sed quisque23 de acervo vindicabit partem pro modo sui frumenti.
[021] Nec fieri poterit communicatio frumenti, quia singula corpora manent in
[022] sua substantia: ac si pecora Titii tuis pecoribus essent mixta, et ubi non
[023] intellegitur quod grex sit communis. Et quamvis valde difficile sit et quasi
[024] impossibile separare frumentum meum a frumento tuo, satis tamen dici
[025] poterit pro parte indivisa dari vindicationem, quasi acervus frumenti sit
[026] communis, ut vindicet tantum de acervo quantum fuerat24 suum. Et differt
[027] confusio a mixtione in tribus. Species enim dicuntur misceri et materiæ
[028] confundi. Item species mixtæ remanent in eadem substantia et specie,25 confusæ
[029] autem transferuntur in aliam materiam.

Item per inventionem.


[031] ADQUIRITUR etiam dominium per inventionem, ut si thesaurus inveniatur,
[032] secundum quod inferius dicetur inter placita coronæ.

Item ex causa donationis.


[034] ADQUIRITUR etiam iure civili multis modis, videlicet ex causa donationis,
[035] ex causa successionis, et ex causa testamentaria, et aliis pluribus modis,



Notes

16. vicino, OB, OC, MA, MG, HA, MC; vicinio, OA, CE, CM; alieno, MB.

17. quæritur autem qua, OB, MB; quia, CE.

18. adquiruntur, MA, MB.

19. autem, MB, CE.

20. enim, OB, MA; qui enim, MB; enim itaque, MG.

21. et, OB, MB.

22. ex eis, OB, MB, CE.

23. quisquis, MA, MB; quilibet, V.

24. fuerit, OB, MB, HA; qui non fuerat, CM.

25. species, OB, MA, MB, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College