Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 46  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si quis in solo suo alienam materiam ædificavit, ipse dominus intellegitur
[002] ædificii, quia omne quod inædificatur solo cedit. Nec tamen is69 qui materiæ
[003] dominus fuerat dominus esse desinit, nec suum eximere potest, sed pro eo
[004] duplum consequetur: et si dirutum sit70 ædificium quod suum fuerit vindicare
[005] poterit, nisi fuerit duplum consecutus. E contrario autem si quis de
[006] f.10] suo in alieno solo ædificaverit mala fide materiam præsumitur
[007] donasse, si autem bona fide, solvat dominus1 soli pretium materiæ et mercedem
[008] fabrorum. Hoc autem quod prædictum est locum habet si ædificium
[009] sit immobile, si autem mobile aliud erit. Ut ecce horreum frumentarium
[010] novum ex tabulis ligneis factum in prædio Sempronii positum, non erit
[011] Sempronii. Hæc eadem species accessionis per humanæ naturæ solicitudinem
[012] potest assignari in litteris. Litteræ enim, licet sint aureæ, perinde
[013] membranis cartisve2 cedunt, sicut3 ea solo cedere solent quæ ædificantur vel
[014] inseruntur. Sed in picturis4 erit contrarium. Ridiculum enim esset pretiosam
[015] picturam accessione5 cedere vilissimæ tabulæ. Et ideo tabula cedit picturæ,
[016] ut in Institutis plenius, et ibi inveniri6 poterit in Summa, quod in
[017] casu deterior est condicio possidentis. Item in eodem, quod melior propter7
[018] duplex beneficium possidendi. Item in eodem, quod ubi obscura sunt
[019] utriusque iura pro possessore iudicabitur. Potest etiam eadem species
[020] assignari in textis.8 Nam si alienam purpuram quis intexuit vestimento
[021] suo, licet pretiosior sit purpura, tamen cedit vestimento vice accessionis.
[022] Item eadem species accessionis potest assignari in fructuariis et usuariis9
[023] circa fructuum obventionem.

De accessione quæ fit divina natura et humana cooperante.


[025] ILLIS autem accessio erit divina natura et humana cooperante, et quæritur
[026] ex ea dominium. Ut ecce Titius alienam plantam in solo suo posuit, ipsius
[027] erit planta. Et ex diverso si Titius suam plantam in Mævii solo posuerit,
[028] Mævii erit planta, si modo utroque casu radices egerit. Sed10 antequam
[029] radices egerit11 permanet12 eius cuius prius fuerat. Et hoc est13 adeo verum
[030] ut si vicini arbor ita14 terram Titii presserit ut in eius fundo radices egerit,
[031] Titii erit arbor. Ratio enim non permittit ut alterius sit quam eius in cuius
[032] fundo radices egerit. Item si in confinio arbor posita sit et in vicini15 fundo
[033] radices egerit, communis erit, nec licebit vicino radices excidere. Et hoc



Notes

69. his, OB, MA, MC, MG, CM; om., MB.

70. fuerit, OC, MG, CM.

1. domino, OC, MB; dominio, OA; dominis, MA, MC.

2. cartis ne, OA, MC; cartis (+ ne), MB.

3. Om., OA, OB, MB, MC, (+ MA); si tunc, OC; tunc, MG.

4. pictura, MG, CM; picturæ, OC.

5. Om., OB, MB, CE, (+ MA); per accessionem, V.

6. intueri, MG, CM.

7. est, OB; est propter, MG, CM; est condicio possidentis propter, V.

8. terris, OC, MB; vestibus, OB; extractis, CM.

9. usurariis, OA, MB, CE, CM, MC.

10-11. Om., OA, OB, MA, MB, MC, CE.

12. non permanet, MB, MA; non egerit permanet, OB.

13. Om., MG, CM.

14. in, OB, MB, CE.

15. vicino, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College