Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 45  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] omnia tenenda sunt in insula quæ alvei solo adhæret, et non quæ45 virgultis
[002] sustentatur. Si autem insula rotunda inveniatur difficile erit eam metiri.
[003] Hoc tamen observetur, ut46 omne quod propinquius est mihi cedat, et ita
[004] illi47 cedat quod vicinius erit. Et hoc numquam fallet. Habent quidem
[005] locum hæc in agris non limitatis, nam48 in limitatis non habet locum ius49
[006] alluvionis.50 Sunt autem limitati, qui assignantur aliquibus certis locis et
[007] certis terminis,51 ut52 sciatur53 quid cui datum sit et quid retentum et54
[008] relictum. Præterea agris limitatis non cedit insula ratione vicinitatis in
[009] flumine publico, immo conceditur occupanti, et per consequens regi propter
[010] suum privilegium. Habet etiam locum eadem species accessionis in alveo
[011] fluminis a flumine derelicto. Cedit enim eis qui prope ripam fluminis prædia
[012] possident, pro modo scilicet latitudinis cuiuscumque agri, quæ latitudo
[013] prope ripam sit. Novus autem alveus eius iuris incipit esse cuius et ipsum
[014] flumen, id est publicum. Flumen enim alveum sibi constituendo55 agrum
[015] privati facit publicum et publicum56 facit privatum. Et ideo dicuntur
[016] flumina vice censitorum, id est iudicum vel principum, fungi.57 Iudex enim
[017] vel imperator sæpe quod unius est alteri adiudicat, iuste vel iniuste, bona
[018] fidei vel mala. Sed ubi flumen mihi abstulit meum prædium per alvei constitutionem,
[019] deinde58 redit59 ad antiquum alveum, de iure stricto60 in61 prædio
[020] quondam meo nihil possum vindicare. Cedit enim his62 qui prope ripam
[021] prædia habent. De æquitate tamen vix optinet hoc, id est nullo modo
[022] obtinet. Ubi autem flumen alveum sibi non constituit in agrum meum, sed
[023] illum inundaverit, non immutatur species eius quantum ad proprietatem.

De accessione quæ fit humana natura operante per adiunctionem specierum.


[025] HÆC63 de accessione quæ fit64 tantum divina natura operante. Est et alia,
[026] quæ fit tantum humana natura operante, quæ fit per adiunctionem unius
[027] speciei ad aliam, eiusdem generis vel diversi,65 per66 applumbaturam vel
[028] ferruminationem, secundum quod in Institutis67 legitur, et ibi quæ pars
[029] alteri68 debeat accrescere. Si autem per applumbaturam, minor cedit maiori
[030] vel pretiosiori, et si neutra pretiosior, quilibet suum vindicabit. Vindicat
[031] etiam sibi locum ius accessionis in ædificiis per humanæ naturæ laborem, ut



Notes

45. qui, MG, CM.

46. quod, V, MA.

47. illud, OC, MG, CM; ille, OA.

48. nam, V, OC, MG, CM, MC; non, OA, CE, MB, HA; om., OB, MA.

49-50. in alluvionibus, MG, CM.

51. terris, OB, MA, MB, MC.

53. scitur, CE, CM, MC.

54. et quid, MG, CM.

52-53. ubi scitur, V, OA, MG.

55. consuetudo, OA, OB, MB, MC, CE; constituit constituendo, OC.

56. Om., OC, MG, CM.

57. fingi, OB, MB.

58. demum, MA, MG.

59. rediit, MG, CM.

60. scripto, OC, MG, CM.

61. et, OA, OB, MA, MB, CE (-- prædio).

62. is, OA; eis, OB; om., MB, MA (+ et his).

63. sed, OB, MB.

64. Om., MG, CM; sit, MB.

65-66. Om., OB, MB, (* MA).

67. iniuste, MG; iniustum, OC; iustitia, MB; infra, V.

68. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College