Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 44  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dominio tuo subiectis nata sunt, tibi22 adquiruntur. Item quod per alluvionem
[002] agro tuo flumen adiecit, iure gentium tibi adquiritur. Est autem
[003] alluvio latens incrementum, et per alluvionem adici dicitur quod ita paulatim
[004] adicitur, quod intellegere non possis quoquo23 momento temporis adiciatur.
[005] Nam et si tota die figas intuitum, imbecillitas visus tam24 subtilia incrementa
[006] perpendere non potest, ut videri poterit in cucurbita et25 similibus.
[007] Si autem non sit latens incrementum, immo apparens, contrarium erit. Ut
[008] ecce vis26 fluminis partem aliquam ex tuo prædio detraxit et vicini prædio
[009] appulit, certum est eam tuam permanere. Et si longiori tempore fundo
[010] vicini adhæserit,27 et arbores quas secum traxerit in eum fundum radices
[011] egerint, ex eo tempore videntur fundo vicini adquisitæ. Dabitur tamen
[012] priori domino utilis vindicatio secundum quosdam, sed cessat rei vindicatio,
[013] quia alterius facta est crusta,28 et alia dicenda est arbor, alio terræ
[014] alimento. Habet etiam locum eadem species accessionis in insula nata in
[015] flumine, quæ si quidem mediam partem fluminis teneat, communis est
[016] eorum pro diviso29 qui30 ab utraque parte fluminis prope ripam prædia
[017] possident pro modo latitudinis cuiuscumque31 fundi,32 quæ latitudo prope
[018] ripam sit.33 Quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum qui ab ea
[019] f.9b] parte prope ripam prædia possident. Si autem insula in mari nata
[020] sit, quod raro accidit, occupantis fit. Non tamen credas proprium alicuius
[021] agrum in formam insulæ34 redactum insulam esse, ut ecce flumen dividitur
[022] in superiori et circuit agrum alicuius, et deinde infra35 unitur,36 quo casu
[023] eiusdem37 erit ager cuius prius fuerat. Cavendum quoque erit in metienda
[024] vicinitate insularum, quia potest quis in hoc de38 facili decipi. Ponatur
[025] igitur punctus quidam39 in medio inter utrumque agrum, et secundum hoc
[026] si insula citra punctum sit, vel huius40 tantum41 vel illius tantum erit. Si
[027] autem sit et citra punctum et in ipso puncto et ultra, tunc pro diviso42 communis
[028] erit, ut tantum mihi43 de ipsa insula cedat quantum continetur a
[029] medietate puncti usque ad agrum meum, et sic fiat in persona vicini quoad
[030] divisionem. Et videtur quod vicinitas et remotio insulæ considerari debet
[031] secundum principium nativitatis suæ.44 Et inde erit quod si inter insulam
[032] quæ mihi proximior est et contrariam ripam vicini, quæ est ultra flumen,
[033] alia sit nata insula, mensura fiet a mea insula et non ab agro meo. Et hæc



Notes

22. ibi, OA, LA, CE, MB, MA.

23. quo, OC, MG, CM.

24. tamen, OB, MA.

25. et in, OC, MA.

26. ius, MB, MA (corr. vis).

27. adhæsit, MG, CM.

28. quod cura, MG; cuius terra, CM.

29. indiviso, V, MG, CM.

30. quæ, OB, MB.

31. cuiusque, MG, CM.

32. Om., OB, MB.

33. fit, MG, CM.

34. infusæ, MG, CM.

35-36. infunditur, OB; mutatur, MB.

37. eius, V; idem, CM.

38. Om., OC, MG, CM; casu de, CE.

39. Om., OB, MA, MB, CE.

40. huiusmodi, OB, OC, MB, MG, CM, HA, MC.

41. Om., OB, MB.

42. indiviso, V, CE, HA.

43. mihi, V, OC, MD, CM, HA, MG, Azo; inde, OA, OB, MA, MB, CE; nisi, MC.

44. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College