Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 448  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nuper detulisset de averiis suis replegiandis quæ B. cepit et iniuste detinuit
[002] ut dicit, et tu eadem averia eidem A. replegiasses, et ei dedisses diem ad
[003] proximum comitatum tuum, et prædictum B.12 attachiasses ad respondendum
[004] super hoc eidem A., prædictus B. post attachiamentum illud averia
[005] eiusdem A. iterum cepit eadem occasione qua13 ea prius ceperat, vel occasione14
[006] alicuius talis quod tangit illud placitum principaliter,15 et illa detinet
[007] sicut prius. Et quia hoc est manifeste contra pacem nostram, tibi præcipimus
[008] quod averia ipsius A. sine dilatione deliberari facias quousque
[009] capitale placitum inde inter eos terminetur. Et si inveneris quod prædictus
[010] B. averia ipsius A. iterum ceperit16 ea occasione qua ea prius cepit, et idem
[011] A. fecerit te securum de17 clamore18 etcetera, tunc habeas coram iustitiariis
[012] nostris ad primam assisam etcetera, corpus ipsius B. ad respondendum
[013] prædicto A. de secunda captione. Et habeas ibi hoc breve. Teste etcetera.
[014] Et unde sive19 prima captio iusta fuerit sive iniusta, secunda omnino erit
[015] iniusta. Vel aliter: Et20 si inveneris quod prædictus B. averia ipsius A.
[016] iterum ceperit ea occasione qua prius ea ceperat, tunc21 corpus prædicti
[017] B. habeas coram te et coram custodibus placitorum coronæ nostræ ad
[018] proximum comitatum tuum. Et si per ballivos tuos per quos averia prædicti
[019] A. secundo replegiata fuerunt22 et per alios legales homines convinci
[020] poterit de secunda captione, et pro una eademque23 occasione, tunc prædictum
[021] B. ita castiges per gravem misericordiam, ut castigatio illa in casu
[022] consimili aliis timorem tribuat delinquendi. Teste etcetera. Et quo casu
[023] semper oportebit quod inculpatus defendat secundam captionem et detentionem
[024] et damnum et totum, secundum quod fuerit inculpatus, contra querentem
[025] et contra sectam suam si sectam produxerit sufficientem, cum ei
[026] non sit credendum ad simplicem vocem suam. Et si simpliciter defenderit
[027] per legem se defendat contra sectam. Poterit tamen inculpatus ita excipere
[028] et respondere quod uterque onerabitur ad sectam producendam. Et
[029] cum hinc inde fuerit24 diligenter examinata, pro ea iudicabitur quæ25 veri
[030] probabilior et verisimilior esse probabitur.26 Et quod secta examinari de-
[031] f.159b] beat, probatur de itinere Willelmi de Ralegha in27 comitatu
[032] Leycestriæ in principio rotuli, de Rogero de la Suche, ubi dicitur quod si
[033] secta ex parte querentis producatur, quod averia sua iniuste capta fuerint28
[034] et contra vadium et plegios iniuste detenta, et responsum sit ex adverso
[035] quod iuste, et ideo, quia capta fuerunt in damno et contra vadium et ple-



Notes

12. Om., MG, OC.

13-14. Om., MG, OC.

15. principale, OC, MG, CM, MC; princip., LA.

16. cepit, V, MG.

17-18. Om., V, LA, Y, MC; de clam. suo prosequendo, MG, OC (clamio).

19. si, MG, OC.

20. Om., OB, MA, MB, Y.

21. Om., OB, MA, MB.

22. fuerint, MA, MB, MG, CM, OC; om., CE.

23. et eadem, OB, MA, MB.

24. fuerit secta, V.

25. qui, MG, OC.

26. probatur, LA, Y, MC.

27. Om., OB, MA, MB, CE, CM, OA.

28. fuerunt, V, OC, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College