Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 447  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dominum? Immo, ita quod45 iudicium emendetur. Si autem averia capiantur
[002] per servientem sine iudicio curiæ, et postea petita fuerint ab ipso domino
[003] cum præsens fuerit, et ipse ea vetuerit per vadium et plegios, uterque tenebitur
[004] ut videtur, unus de captione et alter de vetito. Et licet dominus ipse
[005] advocaverit captionem, servientem non liberat, sed onerat se ipsum, et
[006] uterque tenetur de facto servientis, serviens quia cepit, et dominus dupliciter
[007] quia advocat factum servientis et quia vetat. Item sunt qui dicunt quod
[008] non tenetur quis respondere de vetito antequam convincatur captio iniusta.46 Ad quod, quod47 quamvis captio48 iusta vel iniusta, tamen vetitum
[009] semper erit iniustum. Sed tamen aliud erit si49 captio50 omnino nulla, quia
[010] ubi nihil omnino captum, nihil erit ex eo quod sit vetitum. Item etsi captum,
[011] tamen nihil petitum, et si nihil petitum, tunc non erit aliquid51 vetitum.
[012] Item esto quod nihil actum sit per curiam nec per dominum curiæ, sed tan-
[013] f.159] tum per servientem: ut si serviens sine domino vel sine curia talliaverit
[014] tenentes suos sicut villanos qui sunt liberi, vel dicant se esse liberos
[015] forte cum sint servi, et postea tamen1 inde2 auctoritate propria fecerit districtionem,
[016] et averia ad querelam tenentium fuerint deliberata per vicecomitem
[017] ad vadium et plegios, et querela facta sit tantum de serviente
[018] sine domino. Quæritur an serviens3 respondere possit vel debeat sine
[019] domino, et rem in iudicium deducere sine eo. Quo casu inquirendum erit a
[020] domino utrum factum servientum suorum advocaverit vel non. Si autem
[021] non, tunc poterit ipse4 dominus hoc emendare, quod si advocaverit vel non
[022] emendaverit, facit iniuriam illam suam propriam si ibi fuerit iniuria. Et
[023] cum5 advocaverit, poterit descendere6 ad7 inquisitionem de tallagio utrum
[024] iuste petatur vel iniuste, maxime si8 loquela posita fuerit ad curiam dominiregis.
[025] <Casus de Petro de9 Subaudia et tenentibus suis coram consilio
[026] domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium, anno regis10 Henrici
[027] quadragesimo sexto, de termino Paschæ paulo ante Ascensionem.>

Cum averia alicuius semel fuerint per iudicium deliberata et iterum capta.


[029] CUM autem11 averia semel per iudicium comitatus fuerint deliberata, iterum
[030] capi non debent pro eodem antequam placitum terminetur. Et si iterum
[031] capta fuerint, vicecomes ea iterum deliberari faciat cum damno capientis
[032] per tale breve.

Breve quod deliberentur.


[034] REX vicecomiti salutem. Monstravit nobis A. quod cum breve nostrum tibi



Notes

45. per, OB, MA, MB.

47. dico, V; om., MA, MB, MC, CE, CM, MG; videtur, OC.

46-48. Om., OB.

49-50. Om., OB, MA, MB.

51. Om., OC, MG.

1. cum, V, OB, MA, MG, MB.

2. Om., LA, Y, OC.

3. servus, LA, Y.

4. Om., MA, LA, Y, MC.

5. non, OA; si, OB, MA, MB, CE, CM.

6. defendere, MG, OC, LA.

6-7. defendere per, OC, MG.

6-7. defendere per, OC, MG.

8. Om., OA, OB, MA, MB; cum, MG.

9. et, OB, MA, MB.

10. regni regis, V, MG, OC.

11. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College