Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 446  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si lex vadietur ex utraque parte.


[002] ITEM si querens dicat quod iniuste cepit averia sua quia nullum damnum ei
[003] fecerunt, nec cum28 obtulisset ei satisfacere de damnis29 aliquod damnum ei
[004] f.158b] ostendit, oportet quod captor sectam producat sufficientem quod
[005] illa cepit in damno suo, et ideo iuste, vel pro servitio suo30 recognito, et
[006] iniuste detento. Si autem ad servitium respondeat querens cum31 illud recognoverit
[007] quod averia iniuste capta sunt, quia totum fecit servitium ita
[008] quod ei nihil a retro est, si inde habeat sectam sufficientem quæ sufficiat32 ad
[009] probationem, iniusta erit captio, nec se defendere poterit captor33 per
[010] legem.34 Item dicere poterit captor quod iuste, quia quidam talis questus
[011] fuit de querente de tali iniuria, sicut de verberibus et sanguine effuso vel de
[012] tali debito sine brevi. Et unde talis summonitus fuit quod esset35 ad certum
[013] diem inde responsurus, ad quem diem non venit nec se essoniavit, et unde
[014] per considerationem curiæ meæ districtus fuit quod esset ad alium diem. Et
[015] ad quem diem non venit, et ita quod alias per considerationem curiæ præceptum
[016] fuit quod averia primo36 capta retinerentur, et caperentur plura.
[017] Et ita per iudicium iuste capta fuerunt, et non detenta iniuste contra vadium
[018] et plegios quia numquam petita. Vel sic: cum37 primo post summonitionem
[019] capta essent averia pro defalta ipsius querentis, et petita per plegios
[020] ei deliberata essent per sic quod veniret ad alium diem rationabilem
[021] inde responsurus, et nisi veniret quod averia retornarentur.38 Ad diem
[022] illum non venit, et retornata fuerunt averia per defaltam suam, et ita iuste
[023] capta. Ad quæ respondeat querens quod iniuste et tali ratione. Et sic iuste
[024] capi possunt averia vel iniuste assignata ratione: quia semper inquirendum
[025] erit qua occasione capta fuerint, et sive iuste vel39 iniuste capta fuerint,40
[026] tamen contra vadium et plegios denegari non debent, dum tamen ille cuius
[027] fuerint paratus sit facere quod de iure facere debebit. Et notandum quod
[028] iniusta captio emendari poterit per vicinos, iniusta autem detentio non, quia
[029] hoc est manifeste contra pacem domini regis et contra coronam suam.

Si serviens alicuius ceperit averia alicuius in absentia domini sui.


[031] SED quid si serviens alicuius ceperit averia alicuius tenentis domini sui, et
[032] ipse tenens conqueratur de serviente quod averia sua iniuste ceperit41 et
[033] contra vadium et plegios detinuerit, et serviens curiam domini sui vocaverit
[034] ad warantum, et curia ei warantizaverit de servitio quod non42 recognoscitur?
[035] Serviens liberabitur et curia de facto suo43 respondebit. Sed numquid44
[036] poterit curia sine domino respondere cum servitium tangat ipsum



Notes

28. tamen, MG, OC.

29. damno, MG, OC.

30. Om., OB, MA, MB.

31. quare, MG, OC.

32. sufficit, LA, Y, MC.

33-34. Om., MG, OC.

35. Om., MG, OC.

36. prius, LA, Y, MC.

37. quod, MG, OC.

38. retornerentur, OA, LA, MG, CM, OC.

39. sive, MA, CM, Y, V.

40. fuerunt, V, MA, OC, CM.

41. cepit, V, MA, MG, OC.

42. Om., MA, MG, OC.

43. Om., OB, MA, MB.

44. numquam, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College