Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 442  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quid1 dedicere de recordo adversarii sui, nec de recordo illo aliquid augere
[002] vel diminuere ad damnum ipsius adversarii sui: quia si hoc, sic sequeretur
[003] inconveniens, quod quidquid boni adversarius suus diceret pro se amovere
[004] posset et in peius convertere. Sed de recordo suo proprio per comitatum recitato
[005] inde augere poterit vel2 diminuere, sed totum dedicere non potest, nec
[006] ea quæ sunt de substantia negotii vel principalia cum captione adversarii.
[007] Verbi gratia: Sit qui petat quandam terram de seisina3 antecessorum suorum
[008] per verba duellum facientia,4 et nominaverit tempus regis Ricardi, et
[009] quod expletia ceperit5 ad valentiam viginti solidorum, hoc ad alium comitatum
[010] dedicere poterit et dicere6 quod petiit de seisina antecessorum suorum
[011] de tempore regis Iohannis, et ita mutare. Vel quod petiit de tempore
[012] regum Ricardi et Iohannis simul,7 et ita augere. Et quod expletia cepit8 ad
[013] valentiam quinque solidorum, et sic minuere. Et statim hoc probare debet
[014] per unum audientem et intellegentem qui incontinenti paratus sit hoc probare
[015] per corpus suum si curia considerat.9 Et sic poterit quis proprium
[016] recordum mutare, augere, et minuere, quia ex hoc nullum damnum habebit
[017] adversarius, quia non sunt10 multum de substantia negotii.

De officio vicecomitis.


[019] OFFICIUM vero vicecomitis est si quis conqueratur de iniusta
[020] captione11 vel
[021] iniusta13 detentione contra vadium et plegios, quod cum breve domini regis
[022] susceperit,15 quod tale est: Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod16
[023] sine dilatione replegiari17 facias tali18 averia sua quæ talis cepit et iniuste
[024] detinet ut dicit. Et postea eum inde iuste deduci facias, ne amplius inde
[025] clamorem audiamus pro defectu iustitiæ. Teste etcetera. Vel etiam ad
[026] querelam alicuius sine brevi, accepta prius ab eo securitate de prosequendo.
[027] In propria persona sua si ad hoc intendere possit, accedat ad locum ubi
[028] averia detenta sunt, ut dicitur, vel si ipse non possit, mittat servientem
[029] suum, et statim cum venerit petat visum de averiis illis ubicumque inclusa
[030] fuerint. Et si sit aliquis contradictor quod inde visum habere non possit,
[031] vel propter hoc in eum manus violentas iniecerit, statim levet19 huthesium
[032] et clamorem, et cum huthesio et clamore capiat delinquentes, sicut illos qui
[033] sunt manifeste contra pacem domini regis, et in gaolam proiciat quousque
[034] dominus rex præceperit20 inde voluntatem suam, et averia capta deliberet
[035] si inveniantur. Si autem inveniri non possint,21 eo quod alibi fugata sunt



Notes

1. Om., MG, OC.

2. et, LA, MC.

3. disseisina, LA, Y, MC.

4. facienda, MG, OC.

5. cepit, V, OB, MA, MB, CM, OC.

6. diem, MG, OC.

7. Om., MG, CM, OC.

8. ceperit, CE, Y.

9. consideraverit, V, OA, MG; sic, OB, MB, CM, Y; consid., MA, MC, CE, OC, LA.

10. est, LA, Y, MC.

11-13. Om., OB, MA, MB, Y (+ captione).

15. supervenerit et receperit, V.

16. quod iuste et, LA, Y, MC.

17. replegiare, V, OC.

18. A., MA; om., OB, MB.

19. levetur, LA, Y.

20. præceperat, OB, MA, CM.

21. possunt, V, MG, OC, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College