Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 441  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod non cognoscit, quia cum aliquis dedixerit21 servitium petitum, sive
[002] debitum sit et solutum sive non, cum in placito illo per breve domini regis
[003] perveniri22 possit ad duellum vel23 magnam assisam, manifeste patet quod
[004] f.156b] nullus liber homo de tali servitio tenetur respondere sine brevi
[005] domini regis, non magis quam de libero tenemento suo. Sed quid si dominus
[006] recenter fuerit in seisina de servitio de quo contenditur? Numquid poterit
[007] tenens illud dedicere? Bene poterit ut videtur, licet solutum, debitum vel
[008] indebitum.

Si querens queratur de captione scilicet et detentione.


[010] SI autem tenens24 conqueratur de iniusta captione et iniusta detentione
[011] simul et semel, bene poterit utramque iniuriam si velit prosequi, et per
[012] eosdem testes et per eandem sectam, si fuerint concordes et idonei et sufficientes,
[013] ponere poterit captorem et detentorem ad legem. Et vadiata lege
[014] habebit diem ad faciendam legem ad proximum comitatum, ad quem poterit
[015] uterque se essoniare si voluerit. Et si ad diem legis faciendæ defuerit aliquis
[016] de duodecim, vel si contra prædictos excipi possit quod non sint25 idonei ad
[017] legem faciendam, eo quod villani sint26 vel alias minus idonei, tunc dominus
[018] incidet in misericordiam et damna restituet sicut prius. Et contingit multotiens
[019] quod dominus salvo poterit defendere detentionem contra vadium
[020] et plegios, sed non iniustam captionem, et quo casu uterque incidet in misericordiam
[021] vicecomitis tam dominus quam tenens, scilicet27 dominus propter
[022] iniustam captionem et tenens pro falso clamore de iniusta detentione.

Si dominus post legem vadiatam defaltam fecerit.


[024] SI dominus post legem vadiatam defaltam fecerit, distringendus erit quod
[025] veniat ad proximum comitatum auditurus iudicium suum de defalta, ad
[026] quem comitatum sive venerit sive non, debet tenens28 averia sua habere
[027] deliberata, eo quod dominus deficit29 in lege sua facienda. Et post talem districtionem
[028] nullum habebit reus essonium in odium defaltæ quam fecit, nec
[029] poterit dedicere comitatum per aliquem audientem et intellegentem, quod
[030] ipse legem non vadiaverit, cum in hoc casu habeat comitatus recordum sicut
[031] in aliis pluribus casibus: quia si hoc facere posset, eadem ratione dedicere
[032] posset quilibet contra comitatum de visu petito et waranto vocato et cognitionibus
[033] et attachiamentis et huiusmodi. Et inde sequeretur quod nullum
[034] placitum terminaretur in comitatu. Hoc tamen videtur esse contra eos qui
[035] dicunt quod comitatus non habet recordum, cui contradici non possit per
[036] unum audientem et intellegentem.

Quod non potest quis aliquid dedicere de recordo adversarii.


[038] f.157] AD quod notandum quod nullus potest in comitatu vel alibi ali-



Notes

21. dixerit, OB, MA, MB.

22. pervenire, V, CM.

23. vel ad, OC, MG (et), OB.

24. querens, MC, MG.

25-26. sunt . . . sunt, MSS. var.

27. si, OB, MB.

28. Om., MG, OC.

29. defecit, V, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College