Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 443  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] forte22 vel extra comitatum in fraudem, et captor23 terram habuerit24 in
[002] comitatu et catalla, capiat serviens regis25 de averiis illius in duplum, et
[003] illa detineat donec averia sic abducta reducantur. Sed quid si captor nullam
[004] terram habuerit in comitatu nec catalla? Quid erit? Cum potestas vicecomitis
[005] non26 extendatur usque ad27 alium comitatum, et hoc fiat in fraudem ad28
[006] impediendam potestatem vicecomitis, tunc recurrendum est ad potestatem
[007] regis, et fiat29 tale breve.

Breve de attachiendo, quare cepit averia et fugavit extra comitatum.


[009] REX vicecomiti salutem. Quia A. fecit nos securos etcetera. Vel aliter: si
[010] A. fecerit te securum etcetera, pone30 per vadium et salvos plegios B. quod
[011] sit coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium tali die, ostensurus
[012] quare cepit averia ipsius A. in comitatu tali ubi idem B. non habet terras
[013] neque tenementa, licet habeat feoda, et ipsa fugavit a prædicto comitatu
[014] tali usque ad comitatum tuum in fraudem extra potestatem31 vicecomitis
[015] f.157b] nostri talis, et ibidem ea detinet contra pacem nostram ut dicit.
[016] Eodem modo fiat32 breve si hoc fecerit ad gravamen tenentis sui, cum in
[017] comitatu ubi tenens degerit feodum habuerit et curiam capitalem ad quam
[018] tenens sectam debuerit, cum hoc faciat de voluntate et in fraudem, et non
[019] de necessitate pro defectu curiæ. Et tunc sic: Ostensurus quare cepit averia
[020] ipsius A. in comitatu tali ubi idem B. terras habet et tenementa et curiam
[021] capitalem, et ipsa fugavit etcetera ut supra. Si autem hoc fecerit ex necessitate
[022] et pro defectu curiæ, non erit hoc ei imputandum.

Cum vicecomes vel serviens regis visum habuerit de averiis sine impedimento.


[024] CUM autem vicecomes vel serviens regis33 visum habuerit34 de averiis captis
[025] sine impedimento et contradictione, statim faciat ea35 deliberari querenti, et
[026] statim det utrique eorum diem ad proximum comitatum, ut ille qui cepit
[027] averia36 quorum captio dedici non poterit contra recordum vicecomitis vel
[028] servientis, sive iusta fuerit sive iniusta, ostendat rationem quare illa iuste
[029] ceperit,37 et tunc ille qui queritur doceat si possit quod iniuste. Ad quem
[030] comitatum de iure nullum competeret captori essonium, cum iniusta captio
[031] et38detentio39 contra vadium et plegios dici poterit quædam roberia
[032] contra pacem domini regis, etiam40 plus quam nova disseisina. Cum vero
[033] uterque præsens fuerit in comitatu, tunc dicat captor quod iuste cepit et
[034] secundum41 considerationem curiæ suæ, pro servitio quod idem querens et



Notes

22. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

23. raptor, OA, CE, MG.

24. habeat, LA, Y, MC; habuit, CM.

25. Om., MA; domini regis, LA, Y, MC.

26. Om., OA, MC, MG, LA (+).

27. in, LA, Y, MC.

28. et, MG, OC (et in).

29. fiat ei, LA, Y, MC.

30. tunc pone, MG, OC.

31. comitatum, OB, MA, MB.

32. fiet, LA, Y, MC.

33. Om., OC, MG.

34. habuerint, OA, LA, CE, MC.

35. Om., MG, OC.

36. averia et, OB, MA, MB.

37. cepit, OC, MG (iniuste).

38-39. Om., OB, MA, MB.

40. et, MG, CM, MA.

41. per, V, LA, Y, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College