Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 440  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] captionem illam, nec in3 tali captione delinquit.4 Sed si averia taliter iuste
[002] capta contra vadium et plegios fuerint detenta cum petita fuerint per
[003] vadium et plegios, præstita securitate de servitio faciendo cum arreragiis,
[004] vel si alia occasione capta fuerint, <Sicut pro damno facto vel iniuriis vel
[005] debitis, et5 aliis quæ terminari possunt6 sine brevi,7 iniusta poterit esse captio
[006] et8 iniusta detentio. Primo agatur de captione, quia numquam forte
[007] capta, vel si capta iuste vel iniuste, numquam fuerunt petita per vadium et
[008] plegios, vel si petita, non venit ad curiam domini sui ad standum recto, et
[009] ita quod iterum capta. Item si9 pro damno facto, disputari poterit utrum
[010] capta fuerint in damno vel extra.> tunc de veniendo ad curiam et parendo
[011] iuri, et10 hoc convictum sit in comitatu, tunc ille qui cepit incidet in misericordia
[012] vicecomitis, et averia sic capta deliberabit vicecomes tali modo, quod
[013] ille cuius averia sunt, veniat ad curiam domini sui ad rationabilem summonitionem
[014] et ad certum diem responsurus de servitio suo quod cognoscit
[015] et de arreragiis servitii illius. Et in hoc casu oportet quod dominus defendat
[016] detentionem vel11 concedat. Si autem concedat detentionem iniustam,
[017] planum est quod ex hoc sequitur. Si autem defenderit detentionem iniustam,
[018] et querens sectam habeat statim ad manum, quæ examinata in omnibus
[019] concors fuerit, et quod omnia facta fuerunt12 sub eorum præsentia, tunc
[020] vadiabit defendens legem se duodecima manu, in qua si defecerit, incidet in
[021] misericordiam vicecomitis sicut in primo casu, et restituet querenti damna
[022] sua quæ habuit13 per illam detentionem. Si autem legem fecerit, dominus
[023] tunc quietus recedet, et querens in misericordia, sed nulla damna recuperabit,
[024] et retornabit domino averia capta. Et querens aut satisfaciat14 domino
[025] statim de servitio suo, aut replegiare faciat averia sua usque ad certum diem,
[026] ad quem faciet ei id15 quod de iure facere debebit. Sed quid si16 postea cum
[027] fuerint retornata petantur per vadium et plegios et tunc17 sint vetita? Videtur18
[028] quod deliberari debent ut prius.

Si captio fuerit iniusta.


[030] SI vero captio fuerit iniusta, sicuti pro servitio quod tenens non cognoscit,
[031] et de quo sine præcepto domini regis respondere noluerit, tunc oportet quod
[032] ille qui averia ceperit19 respondeat de iniusta captione, sive illa detinuerit
[033] iniuste contra vadium et plegios ut supra sive non. Et hoc si querens doceat
[034] per certa indicia20 et sectam sufficientem quod capta fuerint pro servitio



Notes

3. etiam, OB, MB.

4. deliquit, LA, MG, MC.

5. vel, V, CM, MA, OB, MB.

6. possint, OA, CE.

7. brevi domini regis, V, OB, MA, MB, CM.

8. vel, MG, OC.

9. Om., MG, OC.

10. et per, OB, MA, MB.

11. suam et, OB, MA, MB, CM.

12. fuerint, LA, OC, OB, MC.

13. habuerit, OB, MA, MB, CE.

14. satisfaciet, OB, MB.

15. Om., OA, OB, MA, MB, CE, CM; illud, OC.

16. Om., CE; si cum, OA, LA, MG, OC, MC (si tamen).

17-18. tunc sic videtur, OC, MG (sicut).

19. cepit, OC, MG.

20. iudicia, V, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College