Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 43  Next    

Go to Volume:      Page:    




Apes cum includuntur.


[002] CONTINET etiam occupatio inclusionem ut in apibus quarum fera est
[003] natura. Nam si in arbore mea consederint, non magis sunt meæ antequam
[004] a me alveo includantur quam volucres quæ in arbore mea fecerint nidum,
[005] et ideo si alius incluserit56 eas earum dominus erit. Examen etiam quod57
[006] ex alveo meo evolaverit eo58 usque59 meum esse intellegitur quamdiu in
[007] conspectu meo est, nec sit impossibilis eius persecutio, alioquin occupantis
[008] fit.60 Sed si quis61 illum ceperit, suum non facit si sciverit ipsum alienum,
[009] f.9] sed furtum facit nisi animum habeat restituendi. Et hæc vera sunt
[010] nisi aliquando de1 consuetudine in quibusdam2 partibus aliud fiat.

De mansuetis bestiis et avibus.


[012] HÆC quæ dicta sunt locum habent in animalibus quæ omni tempore fera3
[013] permanserunt.4 Si autem animalia fera facta fuerint mansueta et ex consuetudine
[014] eunt et redeunt, volant et revolant, ut sunt cervi, pavones, et5
[015] columbæ, alia regula comprobata6 est, ut eo7 usque nostra intellegantur8
[016] quamdiu habuerint animum revertendi. Nam si revertendi animum habere
[017] desierint9 nostra desinunt esse. Revertendi autem animum videntur desinere10
[018] habere cum consuetudinem revertendi deseruerint. Idemque dicitur
[019] de gallinis et anseribus feris factis mansuetis. In domesticis vero tertia
[020] regula comprobata11 est, quod licet conspectum meum effugerint anseres
[021] mansueti et gallinæ, quocumque tamen loco sunt mei esse intelleguntur, et
[022] furtum facit qui ea animo lucrandi retinuerit. Habet etiam locum ista12
[023] species occupationis in his quæ ab hostibus capiuntur, ut si liberi homines
[024] in servitutem nostram deducantur,13 et14 potestatem15 nostram evaserint,
[025] pristinum statum recipiunt. Item locum habet eadem species occupationis
[026] in his quæ communia sunt, sicut in mari et16 litore maris, in17 lapillis et
[027] gemmis et ceteris in litore maris inventis. Idem etiam in insulis in18 mari
[028] natis,19 et in similibus, et in rebus pro derelicto habitis, nisi consuetudo se
[029] habeat in contrarium propter fisci privilegium.

Adquiritur iure gentium per accessionem.


[031] ADQUIRITUR etiam20 iure gentium rerum dominium per accessionem discretam
[032] vel21 secretam, concretam seu continuam. Et quæ ex animalibus



Notes

56. inclusit, MG, CM.

57. quæ, MG, CM.

58-59. quousque, OB, MB, MG, CM; hucusque, MA.

60. sit, OA, OC, MC, CM, V; fit, OB, MA, MB, CE, LA, MG, HA, Azo, Inst., Dig.

61. aliquis, LA, MC.

1. Om., MG, CM.

2. quibus, OB, MB.

3. Om., CE, MB, OB (+ fera), MA (+ fera).

3-4. feræ naturæ sunt, MG, CM.

5. Om., OB, MB.

6. approbata, MG, CM.

7. quo, OB, MB, MG, CM; huc, MA.

8. intelliguntur, OB, MB.

9. desiverint, OB, HA.

10. non, OB, MB, MA (videantur).

11. approbata, MG, CM.

12. alia, OB, MB.

13. redigantur, MA, MB.

14. Om., OA (* postea), OB, MA, LA, MC, HA.

15. potestatemque, OC, MG, CM; postatem, CE; postea, MA.

16. et in, OB, MB.

17. et, MG, CM.

18. et in, OB, MA, MB.

19. Om., MG, CM.

20. Om., OC, MG, CM.

21. ut, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College