Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 438  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tur. Igitur qui latronem occiderit non tenetur, nocturnum vel diurnum,
[002] si aliter periculum evadere non possit,15 tenetur tamen si possit. Item non
[003] tenetur si per infortunium et non animo et voluntate occidendi, nec dolus
[004] nec culpa eius inveniatur, de quo supra dictum est, et de gratia principis
[005] cum eo mitius agitur hoc probato. Non iure occiditur quis, ut si16 in assultu
[006] præmeditato et felonia et animo occidendi fuerit quis interfectus ob iram
[007] et cupiditatem. Item si quis17 unum percusserit et occiderit cum alium percutere
[008] vellet in felonia, tenetur. Item si cum levius credidit percussisse,
[009] gravius percusserit et occiderit, tenetur. Debet enim quilibet modum et
[010] mensuram adhibere in suo facto. Et est iniuria talis quæ inducit18 ultimum
[011] supplicium cum criminaliter agatur. Est et19 alia quæ non nisi pœnam pecuniariam
[012] tantum, et quandoque eandem pœnam cum carceris inclusione,
[013] secundum facti qualitatem. Fit autem iniuria non solum cum quis pugno
[014] percussus fuerit, verberatus, vel fustibus cæsus, verum etiam cum ei convitium
[015] dictum fuerit, vel20 de eo factum carmen21 famosum et huiusmodi.

Qualiter quis patitur iniuriam per suos.


[017] PATITUR autem22 iniuriam quis non solum per se ipsum, sed etiam per illos
[018] quos habet23 in potestate, sicut per liberos suos et uxorem suam. Vir autem
[019] agere poterit de iniuria facta uxori suæ, sed24 non e contrario. Defendi
[020] enim uxores a viris, non viros ab uxoribus, dignum est. Item iniuriam patitur
[021] quis25 per illos quos habuerit in familia sua, sicut servientes suos et
[022] servos si pulsati fuerint et verberati in contumeliam suam, vel quatenus sua
[023] f.155b] interfuit operibus eorum26 non caruisse. De plagis vero et verberibus
[024] sibi factis habent ipsi actionem et non dominus.

In quibus casibus servi habent personam standi in iudicio contra dominos suos.


[026] HABENT enim servi personam standi in iudicio contra omnes27 de iniuriis
[027] sibi factis contra pacem domini regis, et multo fortius servientes. Habent
[028] etiam servi personam standi in iudicio contra28 dominos suos de seditione27
[029] domini regis, et aliis quæ fiunt28 contra personam eius, quia ibi admittitur
[030] quilibet de populo, et contra dominum suum de atroci iniuria, ubi agitur
[031] de vita vel29 membris, vel roberia. Pœna igitur iniuriam quandoque erit corporalis,
[032] quandoque pecuniaria. Et30 si fuerit pecuniaria31 et certa et in iudicium
[033] deducta, tamen erit a iudice taxanda, cum sit omne interesse incertum,
[034] et quandoque minuitur cum sit in iudicium deducta, secundum qualitatem
[035] delicti et personæ cui iniuriatur. Numquam tamen crescere debet de iure.



Notes

15. poterit, OC, MG; posset, MB.

16. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

17. aliquis, MG, OC.

18. ducit, MC, LA.

19. etiam, LA, Y, MB, MC.

20. et, OB, MA, MB.

21. crimen, MG, OC.

22. etiam, OB, MA, MB.

23. Om., OA; habuerit, LA; habent, MG.

24. et, OB, MA, MB.

25. Om., OB, MA, MB.

26. Om., MG, OC.

27-28. Om., OA, OB, MA, MB, CE, CM, MC.

27. seductione, OC, MG.

28. sunt, MG, OC, MA.

29. et, OB, MA, MB.

30-31. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College