Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 437  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] personam domini36 regis et coronam suam. Et ideo coronatores querelam
[002] illam sive appellam irrotulare debent, annum et diem et locum, et omnia
[003] verba appelli per ordinem, et omnes circumstantias ut supra de appellis,
[004] usque ad37 adventum iustitiariorum. Sed si tantum agatur de pace vicecomitis,
[005] non erit ibi amissio vitæ vel membrorum, sed sequitur pœna pecuniaria
[006] de convictis. Potest38 quidem vicecomes facere placita non ex officio
[007] vicecomitis, sed vice ipsius regis ex39 causa necessaria, non sicut vicecomes
[008] sed sicut iustitiarius regis,40 si hoc41 specialiter ei demandetur quod iuratam
[009] capiat et faciat inquisitiones, extensiones et partitiones, licet in quibusdam
[010] iudicium reddere non possit. Item habet ex speciali mandato regis,42 non ex
[011] officio vicecomitis, ubi mandatum habet quod iustitiet aliquem, et43 quo
[012] casu videtur quod omnia habere debet ut iustitiarius, sine quibus placitum
[013] illud terminari44 non possit. Habet etiam ut iustitiarius, et non ex officio
[014] vicecomitis, quod cognoscere potest de45 averiis captis et detentis46 contra
[015] f.155] vadium et plegios, quod quidem placitum pertinet ad coronam, et1
[016] quod ei ex necessitate conceditur ad2 terminandum ratione inferius dicenda.
[017] Item pertinet ad ipsum cognoscere de3assisis4 in regno constitutis5 et iuratis
[018] per regnum, si fuerint servatæ vel non, sicut panis et cervisiæ et falsis
[019] mensuris quæ pertinent ad coronam, et6 de quibus attachiamenta facere7
[020] poterit simul cum coronatoribus usque ad adventum iustitiariorum. Item
[021] pertinet ad vicecomitem visus franci plegii in turnis suis duobus singulis
[022] annis per hundreda et8 wapentakia faciendis. Et ideo qualiter fieri debent9
[023] turni videndum erit.10

De minoribus et levioribus criminibus quæ civiliter intentantur.


[025] DICTUM est supra de maioribus criminibus et11 appellis quæ criminaliter
[026] intentantur, et aliquando ultimum inducunt supplicium, aliquando12 membrorum
[027] truncationem, aliquando exilium perpetuum vel ad tempus. Nunc
[028] autem dicendum est13 de minoribus et levioribus criminibus quæ civiliter
[029] intentantur, sicut de actionibus iniuriarum personalibus, et quæ pertinent
[030] ad coronam, eo quod aliquando fiunt contra pacem domini regis. Videndum
[031] igitur quid sit iniuria. Et sciendum quod iniuria est quidquid non iure fit.
[032] Et unde supra in parte dicitur quod si quis interfectus fuerit, videndum
[033] erit an iniuria sit interfectus vel sit talis qui14 nullo iure occidi-



Notes

36. ipsius dom., V, LA, OC, MC.

37. Om., OB, MA, MB, Y.

38. poterit, MG, OC.

39-40. Om., OB, MA, MB.

41. Om., LA, Y.

42. Om., CE; domini regis, MG, OC.

43. in, OB, MA, MB.

44. terminare, OC, MG.

45-46. Om., LA, Y (+).

1. Om., OB, MA, MB.

2. sic, V, Y; om., MSS. gen.

5. statutis, V, LA, Y, MC, OC, MG.

3-4. Om., LA, Y (+).

6-7. de quibus facere, OB, MA, MB.

8. Om., V, MSS. gen.

9. debeant, CE, CM.

10. Om., OC, MG.

11. Om., OA, MG, OB, MA, MB, CE, CM.

12. et aliquando, OB, MA, MB.

13. Om., OA, LA, Y, CE, CM.

14. quod, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College