Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 436  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hominis, vel pro22 foresta nostra, vel pro aliquo alio recto quare secundum
[002] legem Angliæ non sit replegiandus. Ne amplius etcetera, pro defectu iustitiæ
[003] etcetera. Teste etcetera.

Quod nemo potest curiam suam habere de probatore vel latrone cognoscente. Et quæ placita pertinent ad curiam et quæ ad comitatum, et de libertatibus singulorum.


[005] f.154b] DICTUM est supra23 quod nemo potest habere curiam suam de probatore
[006] et latrone cognoscente. Videamus igitur quæ placita pertineant ad
[007] curiam et quæ ad comitatum. Sunt quidam barones et alii qui libertates habent,
[008] scilicet sok, sak, tol et theam, infangenethef, utfangenethef.24 Isti possunt
[009] iudicare in curia sua si quis inventus fuerit infra libertatem suam seisitus
[010] de aliquo latrocinio manifesto, sicut hondhabbende et bacberende, et
[011] insecutus fuerit per saccabor: quia nisi fuerit in seisina, licet aliquis sequatur
[012] versus eum sicut versus latronem, non pertinebit ad curiam, hundreda, vel25
[013] wapentakia cognoscere de huiusmodi furtis, nec inde facere inquisitionem
[014] per patriam utrum talis qui non fuerit seisitus culpabilis sit vel non.
[015] Nec quod vadietur inter aliquos duellum sine seisina. De hoc quod dicit
[016] infangenethef, videndum quid sit. Et dicitur infangenethef latro captus
[017] in terra alicuius de hominibus suis propriis seisitus de26 latrocinio. Utfangenethef
[018] vero dicitur latro extraneus veniens aliunde de27 terra aliena, et
[019] qui captus fuerit in terra ipsius qui tales habet libertates. Sed non sequitur
[020] quod ille possit hominem suum proprium captum extra libertatem suam
[021] reducere28usque infra libertatem suam,29 et ibi eum iudicare ex tali libertate.
[022] Debet enim quis30 iuri subiacere ubi delinquit. Proprios enim latrones
[023] et alienos infra libertatem suam captos iudicare possunt. Item cognoscere
[024] possunt de medletis et hominibus verberatis, vulneratis, ubi felonia et pax
[025] regis31 vel vicecomitis non apponitur. Poterit tamen apponi pax domini
[026] regis32 et ballivorum. Item de equis,33 bobus, et aliis animalibus vulneratis et
[027] mahemiatis. Talis quidem transgressio emendari poterit per vicinos. Item
[028] cognoscere potest34 de debitis quæ exiguntur sine brevi domini regis, et
[029] etiam de aliis querelis sine brevi.

Ad vicecomites pertinent huiusmodi placita.


[031] AD vicecomites vero pertinent huiusmodi placita in comitatu. Cognoscere
[032] quidem potest de medletis, plagis, verberibus, et consimilibus pro defectu
[033] dominorum, nisi querens adiciat de pace domini regis infracta vel feloniam
[034] apponat, extunc enim35 vicecomes non debet intromittere, cum hoc tangat



Notes

22. Om., V, OB.

23. Om., OB, MA, MB.

24. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

25. Om., OC, MG.

26. Om., V, OA, LA, OC, MG, Y, MC.

27. in, MA, MB, OB.

28. reducere eum, OA, OC, MG, CM, MB, MA (--red.), MC.

28-29. Om., OB.

28-29. Om., OB.

30. Om., MB; quisquis, OB, MA.

31. domini regis, OB, MA, MB.

32. Om., MG, OC, Y, LA.

33. equis et, OB, MA, MB.

34. possunt, V; poterit, CM, MB.

35. enim se, V; se, LA, Y, MC; (vic. se non, OC).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College