Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 435  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propter9 adventum10 iustitiariorum, pro11 indictamento et malo recto, et eo
[002] quod male crediti sunt in itinere per milites et villatas. Et unde12 propter13
[003] duplicem suspicionem, scilicet propter appellum et sacramentum militum
[004] et fugam, non sunt per plegios dimittendi si redierint, sed in prisona retinendi
[005] donec rex inde præceperit suam voluntatem. Unde sunt quidam
[006] qui finem faciunt cum rege antequam redeant vel cum fuerint14 in prisona.
[007] Et ideo fiat vicecomiti breve de talibus in hac forma.

Si autem appellati venerint et finem fecerint, quod redire possint et esse sub plegiis.


[009] REX vicecomiti salutem. Scias quod talis finem fecit nobiscum pro tali. Vel
[010] sic: Scias quod finis factus est nobiscum pro tali qui est in prisona nostra.
[011] Vel aliter: Scias quod finis factus est nobiscum15 coram iustitiariis nostris
[012] qui ultimo itineraverunt in comitatu tuo, sicut ipsi iustitiarii nostri recordantur,
[013] pro A. qui rettatus fuit coram eis de burgaria16 et male creditus a
[014] duodecim militibus et villatis, vel qui fugit propter appellum probatoris,
[015] quod redire possit et esse sub plegiis ad standum recto, si quis versus eum
[016] loqui voluerit. Et ideo tibi præcipimus quod si prædictus A. redierit, et
[017] tibi plegios invenerit ad standum recto in adventu iustitiariorum eodem17
[018] recto, si quis versus eum loqui voluerit, tunc ei inde pacem habere permittas.
[019] Item si aliquis rettatus de roberia vel alio maleficio deliberatus fuerit
[020] per patriam, fiat breve vicecomiti de deliberandis catallis suis in hac forma.

Ubi quis appellatus per patriam fuerit deliberatus, et quod habeat catalla sua.


[022] REX vicecomiti salutem. Scias quod A. quem B. in curia nostra etcetera
[023] appellavit de pace et plagis et mahemio, per testimonium visneti18 sui
[024] deliberatus est et quietus clamatus, sicut ille qui non fuit inde culpabilis.
[025] Et ideo tibi præcipimus quod omnia catalla ipsius A. quæ tu cepisti, vel
[026] talis ballivus tuus, occasione prædicti appelli et captionis prædicti A., eidem
[027] A. sine dilatione reddi facias, et ei firmam pacem nostram habere permittas.
[028] Est19 et20 aliud breve de materia ista quod generale est de dimittendo
[029] eos per plegios, nisi in casibus21 exceptis.

Breve de replegiando aliquem quem talis cepit et captum detinet.


[031] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod iuste et sine dilatione replegiari
[032] facias talem quem talis cepit et captum detinet, nisi captus sit per
[033] speciale præceptum nostrum vel capitalis iustitiarii nostri, vel pro morte



Notes

11. et pro, OA, OB, MA, MB, CE, CM.

9-10. pro adventu, OB, MA, MB, CE, CM.

12. unde cum, V, LA, Y, MC, MG, OC, OA.

13. Om., OB, MA, MB, CM.

14. fuerant, OB, MA, MB.

15. nobiscum pro tali, MG, OC.

16. burguria, OA; burgeria, LA, Y, MG, OC; burgo, MA.

17. de eodem, V, Y, MC.

18. visus, OB, MA, MB, CE, CM, MG.

19-20. est, LA, Y, MC; et, MA; est etiam, OC, MB.

21. casibus scilicet, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College